Arcana Coelestia (Elliott) n. 981

Previous Number Next Number See English 

981. Quod 'benedixit Deus' significet praesentiam et gratiam Domini, constat a significatione 'benedicere': benedicere in Verbo, in sensu externo, significat locupletari omni bono terrestri et corporeo, sicut etiam explicant Verbum omnes qui in sensu externo manent, ut Judaei olim et hodie, et quoque Christiani imprimis hoc tempore; quare benedictionem Divinam posuerunt et ponunt in divitiis, abundantia omnium et in gloria sui: sed benedicere in sensu interno significat locupletari omni bono spirituali et caelesti, quae benedictio nusquam{1} datur aut dabilis est nisi a Domino, quare benedicere significat praesentiam et gratiam Domini; praesentia et gratia Domini hoc secum habet; praesentia dicitur, quia Dominus in charitate solum praesens est, et hic nunc agitur de homine regenerato spirituali qui ex charitate agit; apud unumquemvis hominem est Dominus praesens, sed quantum distat homo a charitate, tantum praesentia Domini est, ut ita dicam, absentior, seu Dominus remotior: [2] quod gratia dicatur, non misericordia, causa est, quae ut autumem hactenus ignota, quod homines caelestes non dicant gratiam, sed misericordiam, at homines spirituales non misericordiam sed gratiam; quod inde venit quia caelestes agnoscunt quod genus humanum non sit nisi spurcum et in se excrementitium ac infernale, quare implorant misericordiam Domini, nam misericordia praedicatur cum tales sunt; [3] at spirituales tale licet sciunt, non tamen agnoscunt, quia in proprio manent et id amant, quare aegre possunt nominare misericordiam sed facile gratiam; ex humiliatione utriusque id prodit: quanto plus aliquis se amat et putat se bonum facere posse ex se et sic mereri salutem, eo minus potest implorare misericordiam Domini; quidam quod gratiam [implorant], est quia sollemnis formula facta, et tunc non nisi quam pauca Domini in gratia, et plura sui, insunt; hoc quisque potest apud se explorare dum gratiam Domini nominat. @1 I i quia.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church