Arcana Coelestia (Elliott) n. 9803

Previous Number Next Number See English 

9803. Inde patet quod intelligens et sapiens esse non sit intelligere et sapere multa quae mundi sunt, sed intelligere et velle illa quae caeli sunt; nam dantur qui intelligunt et sapiunt multa quae mundi sunt, et tamen non credunt nec volunt illa quae caeli sunt, ita insaniunt; hi sunt de quibus Dominus dicit apud Matthaeum, Per parabolas loquor, quia videntes non vident, et audientes non audiunt, nec intelligunt, xiii 13:

et apud Johannem, Mundus non potest accipere Spiritum veritatis, quoniam non videt illum, neque cognoscit illum, xiv 17.

CAPUT XXVIII 1. Et tu appropinquare fac ad te Aharonem fratrem tuum, et filios ejus cum illo, e medio filiorum Israelis, ad fungendum eum sacerdotio Mihi, Aharon, Nadab et Abihu, Eleazar et Ithamar, filii Aharonis. 2. Et facies vestes sanctitatis Aharoni fratri tuo ad gloriam et ad decus. 3. Et tu loqueris ad omnes sapientes corde, quos implevi spiritu sapientiae, et facient vestes Aharonis ad sanctificandum eum, ad sacerdotio fungendum eum Mihi. 4. Et hae vestes (x)quas facient, pectorale, et ephodum, et pallium, et tunicam tesselatam, cidarim, et balteum; et facient vestes sanctitatis Aharoni fratri tuo, et filiis ejus, ad fungendum eum sacerdotio Mihi. 5. Et illi accipient aurum, et hyacinthinum, et (x)purpuram, et coccineum dibaphum, et byssinum. 6. Et facient ephodum auro, hyacinthino, et purpura, coccineo dibapho, et byssino contexto, opere excogitatoris. 7. Duo umeri conjuncti erit illi ad duas extremitates ejus, et conjungetur. 8. Et cingulum ephodi ejus quod super illo, secundum opus ejus ex illo erit, auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto. 9. Et accipies duos lapides schoham, et sculpes super illis nomina filiorum Israelis. 10. Sex de nominibus illorum super lapide uno, et nomina sex reliqua super lapide altero, secundum generationes illorum. 11. Opere opificis lapidis, sculpturis sigilli sculpes duos lapides super nominibus filiorum Israelis; circumdatos fundis auri facies illos. 12. Et pones duos lapides super umeris ephodi, lapides recordationis filiis Israelis; et feret Aharon nomina illorum coram JEHOVAH super duobus umeris ejus {1}ad recordationem. @1 et IT$ 13. Et facies fundas auri. 14. Et duas catenulas auri puri, a terminis facies illas, opere funiculi; et dabis catenulas funiculorum super fundis. 15. Et facies pectorale judicii, opere excogitatoris, sicut opus ephodi facies illud, auro, hyacinthino, et purpura, et coccineo dibapho, et byssino contexto, facies illud. 16. Quadratum erit duplicatum, spithama longitudo ejus, et spithama latitudo ejus. 17. Et opplebis illud oppletura lapidis; quattuor ordines lapidis, ordo, rubinus, topazius, carbunculus, ordo unus. 18. Et ordo secundus, chrysoprasus, sapphirus, et (x)adamas. 19. Et ordo tertius, cyanus, achates, et amethystus. 20. Et ordo quartus, tarshish, et schoham, et jaspis; inclusi auro erunt in oppleturis suis. 21. Et lapides erunt super nominibus filiorum Israelis, duodecim super nominibus eorum, sculpturis sigilli, cuique super nomine ejus erunt duodecim tribubus. 22. Et facies super pectorali catenulas termini opere funiculi auro puro. 23. Et facies super pectorali duos annulos auri, et dabis duos annulos super duabus extremitatibus pectoralis. 24. Et dabis duos funiculos auri super duobus annulis ad extremitates pectoralis. 25. Et duas extremitates duorum funiculorum dabis super duabus fundis, et dabis super umeros ephodi e regione facierum ejus. 26. Et facies duos annulos auri, et pones illos super duabus extremitatibus pectoralis super ora ejus, quae citra ephodum introrsum. 27. Et facies duos annulos auri, et dabis illos super duobus umeris ephodi inferius e regione facierum ejus contra juncturam ejus supra cingulum ephodi. 28. Et alligabunt pectorale ex annulis ejus ad annulos ephodi in filo hyacinthini, ad esse super cingulo ephodi, nec recedet pectorale a super ephodo. 29. Et portabit Aharon nomina filiorum Israelis in pectorali judicii super corde suo in intrando illo ad sanctum, ad recordationem coram JEHOVAH jugiter. 30. Et dabis ad pectorale judicii Urim et Thumim, et erunt super corde Aharonis in intrando illo coram JEHOVAH; et portabit Aharon judicium filiorum Israelis super corde suo coram JEHOVAH jugiter. 31. Et facies pallium ephodi totum hyacinthino. 32. Et erit os capitis ejus in medio ejus; labrum erit ori ejus circumcirca, opus textoris, sicut os loricae erit illi ne laceretur. 33. Et facies super fimbrias ejus malogranata hyacinthini, et purpurae, et coccinei dibaphi super fimbrias ejus circumcirca, et tintinnabula auri in medio (x)illorum circumcirca. 34. Tintinnabulum auri et malogranatum, tintinnabulum auri et malogranatum, super fimbrias pallii circumcirca. 35. Et erit super Aharone ad ministrandum, et audietur vox ejus in intrando illo ad sanctum coram JEHOVAH, et in exeundo illo, ne moriatur. 36. Et facies bracteam auri puri, et sculpes super illa (x)sculptura sigilli, Sanctitas JEHOVAE. 37. Et pones illam super filo hyacinthini, et erit super cidari; e regione facierum cidaris erit. 38. Et erit super fronte Aharonis, et portabit Aharon iniquitatem sanctorum, quae sanctificabunt filii Israelis, (x)quoad omnia dona sanctorum illorum; et erit super fronte ejus jugiter, ad beneplacitum illis coram JEHOVAH. 39. Et tesselabis tunicam byssi, et facies cidarim byssi, et balteum facies opere acupictoris. 40. Et filiis Aharonis facies tunicas, et facies illis balteos, et tiaras facies illis ad gloriam et ad decus. 41. Et indues illis Aharonem fratrem tuum, et filios ejus cum eo, et unges eos, et implebis manum eorum, et sanctificabis eos, et sacerdotio fungentur Mihi. 42. Et fac eis femoralia lini ad tegendum carnem nuditatis, a lumbis et usque ad femora erunt. {1}43. Et erunt super Aharone, et super filiis ejus in intrandis illis ad tentorium conventus, aut accedendis illis ad altare ad ministrandum in sancto, ne portent iniquitatem et moriantur; statutum saeculi ei et semini ejus post illum. @1 See p ix preliminary note 1. A begins here.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church