Arcana Coelestia (Elliott) n. 9792

Previous Number Next Number See English 

9792. Femina quae visa, ante pectus habebat latum indumentum, post quod se abscondere potuit; quod ita factum erat, ut inserere bracchia posset, ac illo se induere, et sic abire; id quoad inferiorem partem subduci potuit, et subductum et corpori applicatum apparuit instar pectoralis, quale feminis nostrae telluris; sed idem etiam inserviebat viro pro indumento, visum quod sumeret id a femina, et applicaret tergo suo, et solveret inferiorem partem, quae sic defluebat ad pedes sicut toga, et ita ambulabat vestitus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church