Arcana Coelestia (Elliott) n. 9784

Previous Number Next Number See English 

9784. `In tentorio conventus': quod significet praesentiam Domini {1}, constat ex eo quod tentorium ideo factum sit ut Dominus ibi conveniret Moschen et Aharonem, ut et filios Israelis, ideo etiam sanctum cultus ibi instituebatur, ut constare potest ex his sequentibus in Exodo {2}, Holocaustum jugis facient ad ostium tentorii conventus coram Jehovah, ubi conveniam vos, ad loquendum tecum ibi, {3} et conveniam ibi filios Israelis; et sanctificabitur per gloriam Meam; et sanctificabo tentorium conventus, et altare, et Aharonem, et filios ejus sanctificabo, ut sacerdotio fungantur Mihi, et habitabo in medio filiorum Israelis, xxix 42-45;

et quod Dominus ibi convenerit illos, seu praesens fuerit ibi, alibi, Cum absoluta erant omnia, obtexit nubes tentorium conventus, et gloria Jehovae implevit habitaculum, nec potuit Moscheh intrare in tentorium conventus, eo quod habitaret super eo nubes, et gloria Jehovae impleret habitaculum; nubes Jehovae fuit super habitaculo interdiu, et ignis fuit noctu in eo, in oculis omnis domus Israelis, Exod. xl 33-fin.;

ex his constare potest quod per `tentorium conventus' significetur ubi praesentia Domini; causa quod ita, erat quia tentorium repraesentabat caelum, et caelum est caelum ex praesentia Domini ibi; ideo etiam vocabatur habitaculum Jehovae. @1 cp n. 9778$ @2 in sequentibus hujus Libri Exodi$ @3 See p. ix preliminary note i. A ends here.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church