Arcana Coelestia (Elliott) n. 9777

Previous Number Next Number See English 

9777. `[Et] omnes paxilli ejus, et omnes paxilli atrii, aere': quod significet omnia conjungentia et firmantia utriusque caeli, medii et ultimi, per bonum, constat ex significatione `paxillorum' quod sin conjungentia et firmantia, de qua sequitur, ex significatione `habitaculi quod (o)hic intelligitur per `ejus,' quod sit caelum, in specie caelum medium, de qua n. 9594, 9596, 9632, ex significatione `atrii' quod sit caelum ultimum, de qua n. 9741, et ex significatione `aeris' quod sit bonum externum, de qua n. 425, 1551. [2] Quod paxilli seu clavi sint conjungentia et firmantia, est quia conjungunt et firmant; similia etiam per illos significantur ubivis in Verbo, ut apud Esaiam, Amplifica locum tentorii tui, et cortinas habitaculorum tuorum expandant, ne prohibeas; longos fac funes tuos, et clavos tuos firma, liv 2:

(o)agitur ibi de Nova Ecclesia a Domino; `amplificare locum tentorii, et cortinas habitaculorum expandere' pro doctrinam boni et veri {1}, et inde cultum, n. 9596, `longi funes, et clavi' pro ampla connexione et confirmatione veritatum; quod etiam atrii fuerint funes, videatur {2} Exod. xxxv 18; Num. iii 37, iv 32: [3] apud Esaiam {3}, Specta Zionem, oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tabernaculum quod non dissipatur; non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et nulli funes ejus {4} avellentur, xxxiii 20;

`clavi et funes' hic similiter pro confirmantibus et conjungentibus {5}; `clavus' pro firmatione et conjunctione etiam apud Esaiam xli 7; et apud Jeremiam x 4; sed ibi agitur de idolis, per quae significantur doctrinae (o)falsi, quia ex propria intelligentia, n. 8941, (x)9424. Per clavum autem super quo aliquid suspenditur, significatur affixio et adjunctio apud Esaiam xxii 23, 24; et apud Ezechielem xv 3. @1 de bono et vero$ @2 fuerunt etiam atrio funes$ @3 Eundem AIT$ @4 omnes funes ejus non$ @5 conjungentibus et firmantibus$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church