Arcana Coelestia (Elliott) n. 9745

Previous Number Next Number See English 

9745. `Centum in cubito longitudo': quod significet plenum bono a Domino, constat ex significatione `centum' quod sint omne, multum, et plenum, de qua sequitur, et ex significatione `longitudinis' quod sit bonum, de qua n. 1613, 9487; quod sit bonum a Domino, est quia bonum fidei, in quo sunt qui in ultimo caelo, quod repraesentatur per atrium habitaculi, est a Domino. Quod centum sint omne, multum, et plenum, est quia centum ejusdem significationis sunt {1} cum decem, cum mille, et cum myriadibus, per quos numeros quod talia significentur, videatur n. 2575, 3107, 4638, 8715, et quod per centum, n. 2636, 4400. @1 est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church