Arcana Coelestia (Elliott) n. 9717

Previous Number Next Number See English 

9717. `Quadratum erit altare': quod significet sic justum, constat ex significatione `quadrati' quod sit justum, de qua sequitur, et ex significatione `altaris' quod sit repraesentativum Domini (c)et cultus Ipsius; inde per `quadratum erit altare' significatur justum {1} in Domino, et inde in cultu; cultus dicitur justus {2} cum bonum et verum quae in illo {3}, sunt a Domino et non ab homine, nam a Domino solo justum, n. 9263. Quod `quadratum' sit justum, originem ducit ex repraesentativis in altera vita; ibi bona sistuntur ut rotunda, (c)ac bona externi hominis, quae (t)dicuntur justa, ut quadrata; vera autem et recta sistuntur ut linearia et {4} triangularia; inde nunc est quod per `quadratum' significetur justum, sicut etiam per quadratum altaris suffitus, Exod. (x)xxx 2; tum per {5} quadratum duplicatum pectoralis judicii, Exod. xxviii 16; (o)ut et per quod nova Hierosolyma esset quadrangularis, {6} Apoc. xxi 16; nova Hierosolyma ibi est Nova Domini Ecclesia, huic nostrae successura; ejus bonum externum, quod est justum, significatur per `quadrangulare.' @1 repraesentativum justi$ @2 qui justus est$ @3 cultus$ @4 ac ut$ @5 perque$ @6 i longitudo ei tanta, quanta latitudo,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church