Arcana Coelestia (Elliott) n. 97

Previous Number Next Number See English 

97. Quod vita per inspirationem et per spiraculum describatur, est quoque causa quod Antiquissimae Ecclesiae homines perceperint status amoris et fidei per status respirationis, qui status mutati sunt successive in posteris eorum; de qua respiratione nondum aliquid dici potest quia hodie prorsus abdita sunt; antiquissimi hoc bene norunt, et qui in altera vita norunt; sed in terrarum hoc orbe nullus adhuc: inde spiritum seu vitam assimilabant vento; etiam Dominus, cum de regeneratione hominis loquitur, apud Johannem, Spiritus, (seu ventus,) {1} ubi vult, spirat; et vocem ejus audis, atque non scis, unde veniat, aut quo abeat; sic est omnis, qui generatus a spiritu, iii 8:

apud Davidem similiter, Per Verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum, (seu ventum) {2} oris Ipsius, omnis exercitus illorum, Ps. xxxiii 6:

et apud eundem, Colligis spiritum eorum, exspirant et ad pulverem suum revertuntur; emittis spiritum Tuum, creantur, et renovas facies humi, Ps. civ 29, 30. Quod 'spiraculum' pro vita fidei et amoris accipiatur, constat apud Jobum, Spiritus ille in homine, et spiraculum Shaddai {3} intelligere facit eos, xxxii 8:

tum apud eundem, Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Shaddai vivificavit me, xxxiii 4. @ 1 Parentheses inserted as in n. 8286$ @ 2 Parentheses inserted as in n. 8286.$ @ 3 See n. 1992 for a full explanation of this term, which Sch. usually translates by Fulminator and A.V. by Almighty.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church