Arcana Coelestia (Elliott) n. 9673

Previous Number Next Number See English 

9673. `Cherubis': quod significet custodiam ne commisceantur, nempe bonum spirituale et bonum caeleste, ita caelum medium et (o)caelum intimum, constat ex significatione `cheruborum' quod sint custodia et providentia ne Dominus nisi per bonum adeatur, et ne bonum quod a Domino in caelo et apud hominem laedatur, de qua n. 9509; quod etiam sit ne bonum spirituale et bonum caeleste, ita bini illi caeli, {1} commisceantur, est quia si commiscerentur {2}, bonum utrumque {3} laederetur, usque adeo ut ipsi caeli perirent. Hoc constare potest ex differentia utriusque boni, ita utriusque caeli, in locis supra n. 9670 citatis; idcirco societates angelicae mediae sunt, quae in bono caelesti spirituali, et in bono spirituali caelesti, per quas conjunctio fit, n. 9670, 9671; apud has societates angelicas nec (t)illa bona conjuncta {4} sunt, sed inter se distincta. Ex his patet quod illae societates sint custodiae ne utraque bona commisceantur; et sic quod etiam illa custodia et providentia Domini significetur per `cherubos.' @1 After commisceantur,$ @2 commisceatur altered to commiscerentur then commisceatur restored$ @3 utruisque coeli$ @4 commixta$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church