Arcana Coelestia (Elliott) n. 9670

Previous Number Next Number See English 

9670. `Et facies velum': quod significet medium uniens hoc caelum et caelum intimum, ita bonum spirituale cum bono caelesti, constat ex significatione `veli' quod erat distinguens inter habitaculum, ubi erat arca testimonii, et ubi candelabrum ac mensa, super qua panes facierum, quod sit medium uniens caelum medium et caelum intimum; per arcam enim, in qua testimonium, repraesentabatur caelum intimum, ubi Dominus, n. 9457, 9481, 9485, et per habitaculum extra velum repraesentabatur caelum medium, n. 9594; et quia bonum amoris in Dominum facit caelum intimum, et bonum charitatis erga proximum facit caelum medium, ideo per `velum' etiam significatur medium uniens bonum spirituale et bonum caeleste; bonum spirituale est bonum charitatis erga proximum, et bonum caeleste est bonum amoris in Dominum; quod caeli secundum illa bona (x)distinguantur, videantur citata n. 9277; ex his nunc patet quid velum significabat tam in tabernaculo quam in templo {1}. [2] Bini illi caeli, nempe {2} intimum et medium, ita distincti sunt ut non possit intrari ab uno in alterum, sed usque unum caelum constituunt per societates angelicas medias, quae tali genio sunt ut accedere ad utriusque caeli bonum possint; hae societates sunt quae constituunt medium uniens, quod repraesentabatur per velum; cum angelis ex illis societatibus etiam aliquoties datum est loqui. Quales angeli (t)caeli intimi sunt, et respective quales angeli caeli medii, constare potest ex correspondentia; angelis intimi caeli correspondent illa apud hominem quae ad cordis et (o)quae ad cerebelli provincias {3} pertinent, angelis autem medii caeli correspondent illa apud hominem quae pulmonum et ad cerebri provincias {3} pertinent; quae cordis et cerebelli sunt vocantur involuntaria et spontanea, quia ita apparent, quae autem pulmonum et cerebri sunt vocantur voluntaria; qualis perfectio uni caeli prae altero, et quale discrimen, inde aliquantum potest constare angelis autem mediis, qui accedunt ad utrumque caelum, et conjungunt, correspondent plexus cardiaci et pulmonares, per quos conjunctio cordis fit cum pulmonibus; tum medulla oblongata, ubi conjungitur fibra (x)cerebelli cum fibra cerebri {4}. [3] Quod angeli qui ex caelesti regno Domini sunt, hoc est, (o)qui in intimo caelo, constituant provinciam cordis in Maximo Homine, et quod angeli qui ex {5} spirituali regno Domini sunt, hoc est, (o)qui in medio caelo, constituant provinciam pulmonum ibi, videat n. 3635, 3886-3890: et quod inde correspondentia cordis et pulmonum {6} apud hominem, n. 3883-3896; similiter se habet cum correspondentia cerebri et cerebelli. Quales caelestes seu qui in intimo caelo sunt, et quales spirituales seu qui in medio, et quae differentia, videatur n. 2046, 2227, 2669, 2708 {7}, 2715, 2718, 2935, 2937, 2954, 3166, 3235, 3236, 3240, 2046, 3374, 3833, 3887, 3969, 4138, 4286, 4493, 4585, 4938, 5113, 5150, 5922, 6289, 6296 {8}, 6366, 6427, 6435, 6500, 6647, 6648, 7091, 7233, (x)7474, 7977, 7992, 8042, 8152, 8234, 8521; inde patere potest quales sunt angeli intermedii {9}, qui constituunt medium uniens, quod repraesentabatur {10} per velum. [4] Quod velum templi diruptum sit {11} in binas partes quando Dominus passus est crucem, Matth. xxvii 51; Marc. xv 38; Luc. xxiii 45, significabat glorificationem Domini; Dominus enim cum in mundo fuit, Humanum Suum fecit Divinum Verum,at cum abivit e mundo, Humanum Suum fecit Divinum Bonum, a Quo dein Divinum Verum procedit, videantur citata n. 9199 fin., 9315 fin.; Divinum Bonum est sanctum sanctorum {12}. [5] {13} Glorificatio Humani Domini usque ad Divinum Bonum quod {14} Jehovah, describitur (o)etiam in sensu interno per processum expiationis, {15} cum Aharon intrabat in {16} sanctum sanctorum intra velum, de quo in (x) Lev. xvi 1-fin., (o)et in sensu respectivo per eundem processum describitur regeneratio hominis usque ad bonum caeleste, quod est bonum intimi caeli; processus ille talis erat; Aharon acciperet juvencum bovis in sacrificium, et arietem in holocaustum, pro se et sua domo; ac indueret vestes sanctitatis, quae erant tunica lini, caligae lini, balteus lini, et cidaris lini, et lavaret aquis carnem; et acciperet binos hircos, super quos sortem jaceret, quorum unus offerretur Jehovae {17}, (o)et alter emitteretur in desertum; hoc pro contione filiorum Israelis. Cum sacrificaret juvencum, quod suffimentum inferret intra velum; et de sanguine juvenci ac {18} hirci spargeret septies super propitiatorio versus ortum; et quoque daret (o)sanguinem super cornua altaris. Postea confiteretur peccata filiorum Israelis, quae daret supra (x)hircum qui emitteretur in desertum. Tandem exueret vestes lini, et indueret suas, et faceret holocaustum pro se et (o)pro populo; et quae ex sacrificiis {19} non adolebantur {20}; ita fieret {21} quotannis cum Aharon intraret ad {22} sanctum sanctorum intra velum. Sacerdotium, quo Aharon fungebatur, repraesentabat Dominum quoad Divinum Bonum, sicut regium, quod postea (o)erat apud reges, (o)repraesentabat Dominum quoad Divinum Verum, n. 6148; processus glorificationis Humani Domini usque ad Divinum Bonum, in sensu interno, ibi describitur is processus manifestabatur angelis cum Aharon perageret illa {23}, a intraret intra velum, et quoque nunc manifestatur angelis, cum id {24} in Verbo legitur. [6] Per juvencum bovis in `sacrificium peccati', et per arietem in holocaustum, significatur purificatio boni a malis in externo et in interno homine; per tunicam lini, caligas lini, balteum lini, et cidarim lini, quae indueret cum ingrederetur, et per lavationem carnis, significati quod purificatio illa fieret per vera ex bono; per duos hircos caprarum in sacrificium peccati {25}, et per arietem in holocaustum, et per hircum qui (x)offerebatur {26}, et per alterum qui emittebatur {27}, significatur purificatio veri a falsis in externo {28} homine; per suffimentum, quod inferret intra velum, significatur aptatio; per sanguinem juvenci, et per sanguinem hirci, qui septies spargeretur super propitiatorium ortum versus, et dein super cornua altaris, significatur Divinum Verum e Divino Bono; per confessionem peccatorum {29} super hirco vivo qui emitteretur in desertum, significatur omnimoda separatio (o)et ejectio mali a bono; per exuitionem vestium lini, et induitionem vestium suarum, cum facturus holocausta, tum per eductionem carnis, cutis, (c)et fimi sacrificiorum extra castra, et per combustionem eorum, significatur induitio caelestis boni apud regeneratum, et glorificatio Humani usque ad Divinum Bonum in Domino {30}, rejectis omnibus illis, qua fuerunt humani ex matre, usque adeo ut non amplius filius ejus esset {31}, videantur citata n. 9315 fin. Haec sunt quae significantur per illum processum (o)purificationis cum Aharon intraret ad sanctum sanctorum intra velum; nam illis peractis Aharon repraesentabat Dominum (o)quoad Divinum Bonum {32}. Ex his constare potest quod per `velum' inter sanctum et sanctum sanctorum etiam significetur medium uniens Divini Veri et Divini Boni in Domino {33}. @1 inter sanctum et sanctum sanctorum non modo in Tabernaculo, sed etiam in Templo significabat$ @2 i coelum$ @3 provinciam$ @4 per quam conjunctio cerebri et cerebelli fit$ @5 in$ @6 i sit$ @7 i fin.$ @8 6296, 6289 altered to 6289, 6296 A, 6296, 6289 IT$ @9 medii$ @10 repraesentatur$ @11 disrumperetur$ @12 i, et Divinum Verum est sanctum inde$ @13 i Regeneratio hominis usque ad bonum caeleste, et in supremo sensu$ @14 i est$ @15 i semel quotannis$ @16 ad$ @17 in sacrificium$ @18 atque$ @19 sacrificio$ @20 i , educerentur extra castra et comburerentur$ @21 i semel$ @22 in$ @23 illum$ @24 is processus$ @25 peccatum$ @26 offerretur$ @27 emitteretur$ @28 d i et in interno$ @29 iniquitatum$ @30 d in Domino i apud Dominum$ @31 quod id omne ejectum fuerit, usque tandem ut non filius Mariae esset$ @32 i Ipsum$ @33 Ex his constare potest, quod etiam per Velum inter sanctum et inter sanctum sanctorum in supremo sensu significetur medium uniens Divini Veri et Divini Boni in Domino, et ab Ipso in coelo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church