Arcana Coelestia (Elliott) n. 9642

Previous Number Next Number See English 

9642. `Asseres angulo meridiei versus austrum': quod significet usque in interiora ac intima [ejus], ubi verum in luce, constat ex significatione `asserum (o)habitaculi' quod sint bonum sustentans caelum, de qua n. 9634, ex significatione `anguli' cum de plagis mundi (o)dicitur, quod sit ubi ille status quid designatur et significatur per `plagam,' de qua sequitur, et ex significatione `meridiei versus austrum' quod sint interiora ac intima, ubi verum in sua luce; per `meridiem' enim significatur status lucis, qui est status intelligentiae ex veris, ita quoque status interior, nam lux et cum luce intelligentia et sapientia in caelis crescit versus interiora, longius ab interioribus {1} est verum in umbra, qui status (o)veri significatur per septentrionem; inde (o)nunc est quod per `angulum meridiei versus austrum' significetur usque ad interiora ac intima ubi verum est in luce. [2] Eadem per `meridiem' et `austrum' (x)significantur apud Esaiam, Dicam septentrioni, Da, et meridiei, Ne inhibe; adduc filios Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae, xliii 6;

agitur ibi de Nova Ecclesia; `dicere septentrioni' est illis qui in tenebris seu ignorantia de veris fidei, qui sunt gentes extra Ecclesiam, `dicere meridiei' est illis qui in luce ex cognitionibus boni et veri, qui sunt qui intra Ecclesiam, (o)quare his dicitur ne inhiberent, at illis ut darent: [3] apud Ezechielem, Pone facies tuas viam meridiei, et stilla versus meridiem, et propheta contra silvam agri ad meridiem, et dic silvae meridiei, Ecce Ego incendens in te ignem qui comedet in te omnem arborem viridem, et comburentur omnes facies a meridie ad septentrionem: pone facies tuas versus Hierosolymam, et stilla contra sanctuaria, et propheta contra terram Israelis, xxi 2-10 [A. V. xx 46-xxi 5];

`meridies' (o)hic pro illis qui in luce veri ex Verbo, ita pro (o)illis qui ab Ecclesia, (m)sed qui {2} in falsis quae confirmant ex sensu litterae Verbi (o)sinistre explicato, unde dicitur `silva agri ad meridiem' et `silva meridiei'; silva est scientificum regnans, hortus (o)autem est verum regnans;(n) inde patet quid significatur per `ponere facies viam meridiei, et stillare versus meridiem, ac prophetare {3} contra silvam agri ad meridiem'; et postea, `pone facies {4} versus Hierosolymam, et stilla contra sanctuaria, et propheta contra terram Israelis'; Hierosolyma enim et terra Israelis est Ecclesia, `et sanctuaria ibi sunt quae Ecclesiae; [4] apud (x)Esaiam, Si expromseris famelico animam tuam, ac animam afflictam saturaveris, exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies, lviii 10;

`tenebrae' et `caligo' pro ignorantia veri et boni, `lux' et `meridies' pro intellectu eorum {5}: apud eundem, Proferte consilium, facite judicium, pone sicut noctem umbram tuam in medio meridiei, absconde expulsos, vagum ne revela, xvi 3;

`in medio meridiei' pro in media luce veri: apud Jeremiam, Sanctificate contra filiam Zionis proelium, surgite et ascendamus in meridiem, quia abit dies, quia inclinatae sunt umbrae vesperae, vi 4;

`ascendere in meridiem' pro contra {6} Ecclesiam, ubi verum in luce {7} ex Verbo: apud Amos, Occidere faciam solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis, viii 9;

pro exstinguere omnem lucem veri quae ex {8} Verbo: [5] apud Davidem, Non timebis tibi a pavore noctis, a telo volat interdiu, a pes in caligine, a morte vastat in meridie, Ps. xci 5, 6;

`pavor noctis' pro falsis mali quae ab inferno, `telum quod volat interdiu' pro falso quod aperte docetur, `mors quae vastat in meridie' pro malo in quo aperte vivitur, per quod destruitur {9} verum, ubi in sua luce ex Verbo esse potest: {10} et apud Esaiam, Propheticum deserti maris, sicut turbines in {11} meridie ad transeundum, e deserto venit, e terra terribili, xxi 1:

[6] apud Danielem, Hircus caprarum magnum se fecit valde, et crevit cornu ejus valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus; crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit ea, viii 8-10;

agitur ibi de statu Ecclesiae futurae, et praedicitur quod Ecclesia peritura per doctrinam de fide separata a bono charitatis; `hircus caprarum' est talis fides {12}, n. 4169 fin., 4769, `crescere cornu versus mei diem' pro potentia falsi inde contra vera, {13} `versus ortum' pro contra bona, `versus decus' pro contra Ecclesiam, `ad exercitum caelorum' pro contra omnia bona et vera caeli, `dejicere in terram de exercitu et de stellis' pro destruere ea, et ipsas cognitiones boni et veri, n. 4697: [7] apud eundem prophetam describitur bellum inter regem meridiei et regem septentrionis, xi 1-fin., et per `regem meridiei' significatur lux veri ex Verbo, et per `regem septentrionis' ratiocinatio de veris {14} ex scientificis; vices quas subitura {15} Ecclesia usque dum peritura, describuntur per belli illius varios successus. [8] Quoniam {17} meridies significabat verum in luce, ideo ordinatum est ut tribus Rubenis, Schimeonis, et Gadis, castrametarentur versus meridiem, Num. ii 10-15; castrametationes {18} repraesentabant ordinationem omnium quae {19} in caelis secundum vera et bona fidei et amoris n. 4236, 8103 fin., 8193, 8196, (c)et (o)duodecim tribus, quae castrametabantur, significabant omnia vera et bona in complexu, n. 3858, 3862, 3926, 3939, 4060, 6335, 6337, 6397, 6640, 7836, 7891, 7996, 7997; per tribum Rubenis significabatur {20} verum fidei doctrina, n. 3861, 3872, 5542, per tribum {21} Schimeonis verum fidei vita male, n. 3869-3872, 4497, 4502, 4503, 5482: et per tribum {22} Gadis (d)significabantur opera ex illis veris, n. 6404, 6405; inde patet cur illi versus meridiem castrametati sunt, omnia enim quae sunt veri seu fidei, meridiei sunt quia lucis. [9] Ex his nunc constat quid per `angulum meridiei' significatur, quod nempe ubi status veri in luce, nam omnes {23} status boni amoris et veri fidei significantur per quattuor angulos terrae, status boni amoris per angulum orientis et (o)per angulum occidentis, et status veri fidei per angulum meridiei et septentrionis; similiter per quattuor ventos {24} in Apocalypsi, Angeli stantes super quattuor angulis terrae, retinentes quattuor ventos terrae, ut non flaret ventus super terram, vii 1:

et alibi, Satanas exibit ad seducendum gentes, quae in quattuor angulis terrae, xx 7 [, 8]:

apud Matthaeum, Mittet angelos, et congregabit electos a quattuor ventis, a terminis caelorum ad terminos illorum, xxiv 31:

et apud Ezechielem, A quattuor ventis veni, spiritus, et inspira in occisos ut vivant, xxxvii 9. [10] Quia per ventos illos, seu (o)per plagas illas significata sunt omnia boni et veri, ita omnia caeli et Ecclesiae, et per templum significatum est {25} caelum seu Ecclesia, ideo ab antiquis temporibus sollemne fuit templis situm dare versus orientem et occidentem, quoniam oriens significabat bonum amoris in suo ortu, et occidens bonum amoris in suo occasu; hoc traxit originem ex repraesentativis, in quibus fuerunt antiqui qui ab Ecclesia. @1 in exterioribus$ @2 quae$ @3 quapropter dicitur pone facies tuas viam meridiei, et stilla versus meridiem, et propheta$ @4 i tuas$ @5 lux et meridies pro intellectu veri, tenebrae et caligo pro ignorantia ejus$ @6 in$ @7 lux veri$ @8 ex i in$ @9 i ibi$ @10 i similia significantur apud Jeremiam, Multiplicabuntur viduae prae arena marium, adducam illis vastatorem in meridie, xv 8:$ @11 a IT$ @12 per doctrinam de sola fide absque vita ejus ex bono, hircus caprarum pro illis qui in fide separata a charitate$ @13 i et$ @14 i illis$ @15 i est$ @16 quia$ @17 i enim$ @18 illorum qui$ @19 per tribum Rubenis significabatur altered to tribus Rubenis significabat$ @20 per tribum altered to tribus$ @21 et per tribum altered to tribus$ @22 omnes enim$ @23 i ut$ @24 i ipsum$ @25 i ipsa$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church