Arcana Coelestia (Elliott) n. 9634

Previous Number Next Number See English 

9634. `Et facies asseres habitaculo': quod significet bonum sustentans caelum illud, constat ex significatione `asserum' quod sint bonum sustentans, de qua sequitur, et ex significatione `habitaculi' quod sit caelum medium seu secundum, de qua n. 9594. Quod `asseres' sint bonum sustentans, est quia erant ex ligno {1}, et sustentabant aulaea tam habitaculi quam tentorii, et quoque bina tegumenta super illis inde per `asseres' significantur sustentacula, et quia erant ex ligno, significabant quae ex bono; omne enim quod ex lignis, significat bonum, usque ad ipsas domos quae ex lignis, n. (x)3720; quale boni significatur per lignum schittim, ex quo erant {2}. Quoniam omnia repraesentativa quae in natura, se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496, ita quoque asseres habitaculi; hi correspondent parti musculari seu carneae in homine, quae ambientes membranas et cutes sustentat, per carnem etiam significatur bonum n. 7850, 9127; inde est quod asseres {3} essent ex ligno schittim, per quod bonum (o)sustentans caelum significatur, n. 9472, 9486, tum quod essent obducti auro, per quod etiam bonum significatur {4}. @1 lignei$ @2 i asseres, de quo sequitur$ @3 i illi$ @4 videatur vers. seq. 29$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church