Arcana Coelestia (Elliott) n. 9615

Previous Number Next Number See English 

9615. `Et facies aulaea capris ad tentorium super habitaculo': quod significet externum caeli quod ex veris quae ex bono externo caelesti, constat ex significatione `aulaeorum' quod sint vera interiora fidei, de qua n. 9595, hic vera fidei exteriora, quia erant pro tentorio quod super habitaculo; ex significatione `lanae caprarum' ex qua aulaea illa, quod sit bonum externum caeleste, de qua n. 9470; et ex significatione `tentorii super habitaculo' quod sit externum caeli, nam per `habitaculum' significatur' caelum, n. 9594, et per `tentorium quod supertegebat illud' externum ejus; inde patet quod per `anima ex lana caprarum ad tentorium super habitaculo' significentur vera quae ex bono externo caelesti, ex quibus externum caeli. Sed quomodo cum his se habet, non sciri potest nisi sciatur cujusvis caeli internum et externum, ac influxus unius in alterum; Dominus enim (o)in omnes caelos influit {1} tam immediate quam mediate, (o)n. 9223, mediate per caelum intimum in medium, et per hujus internum in ejus externum {2}. {3} @1 After mediate$ @2 internum illius in externum hujus$ @3 i externum coeli medii est quod repraesentatur per tentorium quod super Habitaculo, et vera ejus quae ex bono coelesti per aulaea ex capris, ex quibus tentorium.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church