Arcana Coelestia (Elliott) n. 9555

Previous Number Next Number See English 

9555. `Et sex calami exeuntes ex lateribus ejus': quod significet omnia veri ex bono in complexu, constat ex significatione `sex' quod sint omnia in complexu, de qua n. 3960 fin., 7973, 8148, et ex significatione `calamorum exeuntium ex lateribus' quod sint vera ex bono; nam per calamos ex candelabro simile significatur quod per bracchia et manus hominis, quoniam omnia et singula quae in natura, se referunt ad formam humanam, et inde significant, n. 9496, 9553; bracchia et manus in homine correspondent veris ex bono, et inde {1}potentiae, n. 878, 4931-4937, 5327, 5328, 6292, 6947, 7188, 7189, 7205, 7518, 7673, 8050, 8153, 8281, 9025, 9133; ex quibus patet quod per `sex calamos exeuntes ex lateribus' significentur omnia veri ex bono in complexu. @1 potentiae altered to potentiis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church