9553. `Et flores ejus': quod significet scientifica veri, constat ex significatione `florum' quod sint scientifica veri; quod `flores' illa significent, est quia flores sunt progerminationes, quae praecedunt et suo modo producunt fructus ac semina; nam quod arbores et plantae efflorescant antequam fructum ferunt, notum est; similiter se habet {1}cum homine quoad intelligentiam et sapientiam {2}; scientifica veri praecedunt, et suo modo producunt illa quae sunt sapientiae apud hominem; inserviunt enim rationali ejus pro objectis et sic pro mediis sapiendi; inde est quod scientifica veri sint sicut flores, et bonum vitae, quod est bonum sapientiae, sicut fructus; quoniam omnia quae in spirituali mundo sunt se referunt ad talia quae apud hominem, ex causa quia caelum refert unum hominem, et correspondet omnibus et singulis quae apud hominem, ideo quoque omnia quae in naturali mundo sunt, secundum convenientiam cum {3}talibus quae apud hominem, correspondent, repraesentant, et significant, n. 9496; inde nunc constare potest unde est quod flores significent scientifica veri, et in genere vera, ac fructus {4}ut et semina, bona. Quod `flores' sint scientifica veri, et in genere vera, constat a 2 sequentibus his locis: apud Esaiam, Radix eorum sicut tabes erit, et flos eorum sicut pulvis, quia renuerunt legem Jehovae zebaoth; et sermonem Sancti Israelis spreverunt, v 24:
apud eundem, Venturos radicabit Jacobus, efflorescet et florebit Israel; ita ut impleantur facies orbis proventu, xxvii 6:
apud eundem, Vae ebriis Ephraimi, et flori decidentis gloriae et decoris ejus xxviii 1;
`ebrii' pro illis qui ratiocinantur ex falsis, n. 1072, `Ephraimus' pro intellectuali Ecclesiae, hic perverso, n. 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, `gloria' pro vero {5} Divino, n. 4809, 5922, 8267, 8427, 9429; inde patet {6}quod `flos' sit scientificum per quod verum: apud eundem, Exaruit gramen, decidit flos; gramen est populus; sed Verbum Dei nostri manet in aeternum, xl 6-8:
apud Nahum, Flos Libani, languescit, i 4;
ibi etiam `flos' pro scientificis {7} ut mediis sapiendi: 3 apud Danielem, In somnio vidit Nebuchadnezar, ecce arbor in medio terrae, altitudo ejus magna, folium ejus pulchrum, et flos ejus multus; sub illa umbram habebat bestia agri, et in ramis ejus habitabant aves caeli, et alebatur omnis caro. Sed Sanctus de caelo clamans dixit, Excidite arborem, amputate ramos ejus, discutite folium ejus, dispergite florem ejus; fugiat bestia agri sub ea, et aves e ramis ejus, iv 7-11 [A.V. 10-14];
per `arborem et ejus altitudinem' significatur increscentia religiosi, quod significatur per Babel; {8}religiosum illud est sanctum in externis, {9}at profanum in internis, n. 1182, 1283, {x)1295, (x)1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326, `folium' pro scientifico {10}veri in genere, n. 885, `flos' pro scientifico {11}veri quatenus inservit pro medio sapiendi; ibi {12}autem quatenus inservit pro medio insaniendi, nam dicitur quod dispergerentur; `bestia agri' sunt qui in affectionibus boni, et in opposito sensu qui in affectionibus mali, n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 719, 776, 1823, 2179, 2180, 3218, 3519, 5198, 7523, 9090, 9280, `aves' autem `caeli' sunt qui in affectionibus veri, et in opposito sensu qui in affectionibus falsi, n. 3219, 5149, 7441; ideo dicitur quod sub umbra arboris illius habitaret bestia agri, et in ramis ejus habitarent aves caeli, et aleretur omnis caro, et dein quod fugeret bestia agri sub ea, et aves e ramis ejus. @1 in$ @2 i ejus$ @3 illis$ @4 ac$ @5 i a$ @6 quod flos decidentes gloriae, sit initiamentum veri, ita scientificum$ @7 i veri$ @8 quod est sanctitas$ @9 et$ @10 vero altered to veri A, vero IT$@$ @11 vero altered to veri$ @12 vero$