Arcana Coelestia (Elliott) n. 9551

Previous Number Next Number See English 

9551. `Scapus ejus, et calamus ejus, scyphi ejus': quod significet spiritualia in naturali,constat ex significatione `scapi, calami,et {1}scyphi' quae sunt productiones ex ipso candelabro, sicut bracchia, {2}manus, et palmae a corpore, quod sint spiritualia in naturali; naturale enim producitur et derivatur a spirituali, sicut spirituale a caelesti, n. 9549; inde patet cum `candelabrum' significat Divinum Spirituale, quod productiones et derivationes, quae vocantur `scapus, calamus, et scyphi,' sint spiritualia in naturali. @1 schyphorum$ @2 pedes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church