Arcana Coelestia (Elliott) n. 954

Previous Number Next Number See English 

954. Phantasiae quae fuerunt in vita corporis, in altera vita vertantur in alias, quae tamen illis correspondent; sicut qui in terra violenti fuerant et immisericordes, eorum violentia et immisericordia vertitur in crudelitatem incredibilem, et videntur sibi socios quoscumque offendunt, occidere et diversis modis cruciare, quibus tantopere delectantur ut sint talia eorum summae jucunditates. Qui sanguinolenti fuerunt, ii delectantur cruciare spiritus, nam putant spiritus esse homines, non aliter sciunt, usque ad sanguinem, quo viso, nam talis est phantasia eorum ut quasi sanguinem videant, maximopere delectantur. Ex avaritia erumpunt phantasiae, quod videantur infestari a muribus et similibus secundum speciem avaritiae. Qui delectati sunt meris voluptatibus quas pro ultimo fine, summo bono et quasi suo caelo habuerunt, delectantur maxime morari in latrinis, ibi jucundissimum percipientes; quidam in urinosis et graveolentibus stagnis, quidam in luteis, et sic porro.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church