9539. `E regione clausurae erunt annuli ad domos vectibus': quod significet potentiam inde, constat ex significatione `clausurae, e cujus regione erunt annuli' quod sit conjunctio in ultimis cum vero a Divino, de qua {1} n. 9534, ex significatione `annulorum' quod sint receptaculum ejus, de qua etiam supra n. 9536, et ex significatione `vectium' quod sint potentia, de qua n. 9496; `ad domos' dicitur quia agitur de caelesti bono, et ejus receptaculi potentia, id enim bonum per `panem facierum' significatur, et ejus receptaculum per `mensam super qua illi panes'; per `domos' etiam significatur bonum illud in ultimis; quod `domus' sit bonum, videatur, n. 2233, 2234, 2559, 3652, 3720, 4982, 7848, 7929. @1 i supra$