9532. `Et obduces illam auro [puro]': quod significet repraesentativum boni illius ex misericordia, constat ex significatione `obducere auro' quod sit repraesentativum boni; per `aurum' enim significatur bonum amoris, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, quapropter bonum {1}illud per aurum repraesentabatur, ubi inducebatur; quod sit ex misericordia, est quia omne bonum amoris est ex misericordia, quae quoque per lignum schittim quod obducebatur auro, significatur, n. 9528. @1 per id$