Arcana Coelestia (Elliott) n. 9528

Previous Number Next Number See English 

9528. `Lignorum schittim': quod significet ex misericordia, constat ex significatione `lignorum schittim' quod sint bonum meriti quod solius Domini, de qua n. 9472, 9486; {1}et quia bonum meriti est misericordia, ideo per `ligna schittim' etiam ea significatur; Dominus enim ex puro amore, ita ex pura misericordia, assumpsit Humanum, et sustinuit gravissimas tentationes, et tandem passionem crucis, ut salvaret genus humanum; (m)inde Ipsi meritum et justitia; ex quibus patet quod bonum meriti sit misericordia; misericordia est Divinus Amor erga illos qui in miseriis constituti sunt.(n) Quod Dominus gravissimas tentationes subiverit, et sic disposuerit in ordinem caelum et infernum, et quod pugnaverit ex (t)Divino Amore, {2} ad salvandum illos qui Ipsum amore et fide recipiunt, videatur n. 1266, 1663, 1668, 1676, 1690, 1691 fin., 1737, 1787, 1789, 1812, 1813, 1820, 1921, 2083, 2159, 2574, 2649, 2776, 2795, 2813, 2816, 3318 fin., 4180, 4286, 4295, 5078. @1 quod sint Misericordia, est quia Misericordia est Divinus Amor erga illos qui in miseriis constituti sunt, et omne bonum est amoris; quod bonum meriti, quod solius Domini, sit Misericordia et inde sit Misericordia, est quia Dominus$ @2 i ita ex pura Misericordia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church