Arcana Coelestia (Elliott) n. 9526

Previous Number Next Number See English 

9526. Vers. 23-30. Et facies mensam lignorum schittim, duo cubiti longitudo ejus, et cubitus latitudo ejus, et cubitus et dimidius altitudo ejus. Et obduces illam auro puro, et facies ei limbum auri circumcirca. Et facies ei clausuram palmi circumcirca; et facies limbum auri clausurae ejus circumcirca. Et facies ei quattuor annulos auri, et dabis annulos super quattuor angulos qui quattuor pedibus ejus. E regione clausurae erunt annuli ad domos vectibus ad portandum mensam. Et facies vectes {1}lignis schittim, et obduces illos auro, et portabitur illis mensa. Et facies scutulas ejus, et acetabula ejus, et scutellas ejus, et scopulas ejus, quibus integetur; auro puro facies illa. Et dabis super mensam panem facierum ad facies Meas jugiter. `Et facies mensam' significat receptaculum caelestium quae boni amoris: `lignorum schittim' significat ex misericordia: `duo cubiti longitudo ejus' significat omne quoad conjunctionem cum bono: `et cubitus latitudo ejus' significat aliquid quoad conjunctionem cum vero: `et cubitus et dimidius altitudo ejus' significat plenum quoad gradus: `et obduces illam auro puro significat repraesentativum boni illius ex misericordia: `et facies ei limbum auri circumcirca' significat {2}sphaeram boni ex Divino Bono Domini: `et facies ei clausuram palmi circumcirca' significat conjunctionem ibi cum vero a Divino: `et facies limbum auri clausurae ejus circumcirca' significat sphaerae Divini Boni terminationem: `et facies ei quattuor annulos auri' significat receptaculum ultimum conjugii caelestis, quod Divini Boni cum Divino Vero: `et dabis annulos super quattuor angulos ejus' significat {3}unde firmitudo: 'qui quattuor pedibus ejus' significat in sphaera naturali: `e regione clausurae erunt annuli ad domos vectibus' significat potentiam inde: `ad portandum mensam' significat ad existentiam et subsistentiam: `et facies vectes lignis schittim' significat potentiam veri ex bono: `et obduces illos auro' significat repraesentativum boni: `et portabitur illis mensa' significat inde consistentia: `et facies scutulas ejus, acetabula ejus, et scutellas ejus, et scopulas ejus, quibus integetur' significat cognitiones boni et veri caelestis: `auro puro facies illa' significat quod ex bono: {4} `et dabis super mensam panem facierum' significat ibi Dominum quoad bonum caeleste: `ad facies Meas jugiter' significat sic praesentiam Domini cum pace et [cum] gaudio caelesti ex misericordia. @1 lignorum IT$ @2 cp n. 9533$ @3 inde firmitudinem IT$ @4 i Levit. xxiv 5, 6, 7, Num. iv 7, 8 cp n. 9544$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church