952. Quidam in mundo sancte se vixisse putavit ex causa ut sanctus aestimaretur ab hominibus, et sic caelum mereretur; dicebat se piam vitam egisse, precibus vacavisse, putans satis esse ut quisque sibi studeat et consulat; dicebat etiam quod peccator esset et quod voluerit pati usque ut ab aliis calcaretur sub pedibus, quod vocabat patientiam Christianam, et quod minimus esse vellet ut fieret maximus in caelo; hic examinatus num alicui praestiterit aut voluerit praestare aliquid boni, seu opera charitatis; dicebat se nescire quid essent, modo quod sancte vixerit; hic quia pro fine habuit praeeminentiam sui prae aliis, quos ita se viliores reputabat, primum quia putavit se sanctum, visus est in forma humana candida usque ad lumbos, sed conversus est primum in obscurum caeruleum, et dein in nigrum, et quia dominari voluit super alios et eos prae se contemneret, factus est aliis nigrior: de iis qui maximi volunt esse in caelo, videatur prius n. 450, 452.