9509. `Et facies binos cherubos': quod significet intromissionem et aditum ad Dominum non nisi quam per bonum amoris, constat ex significatione `cheruborum' quod {1}sint custodia et providentia ne adeatur Dominus (x)nisi per bonum amoris; quia id per cherubos significabatur, ideo ponebantur super propitiatorio quod super (x)arca, et ideo facti sunt ex auro solido; nam per `arcam' significatur caelum ubi Dominus, n. 9485, et per `aurum' bonum amoris, n. 9490. Quod non sit aditus ad Dominum quam per bonum amoris, est causa quia amor est conjunctio spiritualis, et omne bonum est amoris; qui itaque in bono amoris in Dominum sunt, illi ad Ipsum in caelo introducuntur, quia Ipsi sunt conjuncti; similiter qui in bono amoris erga proximum sunt, nam proximus est bonum concivis, bonum patriae, bonum Ecclesiae, bonum totius regni Domini, et in supremo sensu Ipse Dominus, quia ab Ipso id bonum apud hominem. Sunt bini status homini {2}dum regeneratur, et succedit unus 2 alteri, unus qui (t)primus, est cum ducitur per {3}vera fidei ad bonum amoris, alter cum in bono amoris est, in quo cum est, in caelo apud Dominum est; inde patet quod id bonum sit ipsum caelum apud hominem, quia id bonum est Dominus apud illum, est enim a Domino; de binis illis statibus successivis apud hominem qui regeneratur, videatur n. 7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 9224, 9227, 9230, 9274, et quod homo in caelum veniat quando in bono est, hoc est, quando per bonum ducitur a Domino, n. 8516, 8539, 8722, 8772, 9139. Quod `cherubi' significent custodiam et providentiam ne Dominus, 3 nec caelum, {4}adeatur nisi per bonum amoris, hoc est, nisi ab illis qui in bono amoris sunt, tum quoque ne bonum quod a Domino in caelo, et apud hominem, laedatur, constat a locis in Verbo ubi `cherubi' nominantur, ut {5} Gen. iii, Et ejecit hominem, et habitare fecit ab oriente ad hortum Edenis cherubos, et flammam gladii vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitarum, vers. 24;
quod ibi `cherubi' sint custodiae, patet, nam dicitur ad custodiendum viam arboris vitarum; arbor vitarum est bonum amoris quod a Domino, ita Dominus, et custoditur per quod non adeatur nisi per bonum amoris. Creditur quod Dominus adiri possit per vera fidei, {4}sed per illa 4 separata a bono amoris non (x)adiri {6}potest, ne quidem caelum, {7}sed ut primum vera separata intrare volunt, occluditur caelum, ita via ad Dominum; et quia verum non potest ex se intrare nisi in eo sit bonum, et per id factum boni, ita nec potest intellectuale, et minus scientifica separata a bono {8} voluntatis. Quia custodia et providentia ne adeantur Dominus, ita nec caelum, 5 nisi per bonum amoris, significatur per `cherubos,' ideo in Verbo dicitur `Jehovah {9}insidere cherubis,' tum '{10}equitare et habitare super cherubis,' ut apud Davidem, Pastor Israelis, adverte aures; Qui sedes super cherubis, effulge Ps. lxxx 2 [A.V. 1]:
apud eundem, Jehovah regnabit, commovebuntur populi, insidens cherubi Ps. xcix 1:
apud eundem, Jehovah equitavit super cherubo, et volavit, Ps. xviii 11 [A.V. 10]:
et apud Esaiam, Jehovah Zebaoth habitans cherubis, xxxvii 16:
et ideo {11} cherubi erant super aulaeis habitaculi, et super velo, Exod. xxv 1, 31, xxxvi 35, et quoque super parietibus templi circumcirca, et super foribus ibi, 1 Reg. vi 23-29, 31-35; similiter in novo templo, de quo apud Ezechielem, (x)xli 18-20; quod cherubi essent super aulaeis {12}habitaculi, super velo, super parietibus templi, et super foribus ibi significabat custodiam Domini ne adiretur Sanctum Divinum nisi per bonum amoris, et quod essent cherubi super arcam, significabat quod Ipse Dominus non adiretur nisi per illud bonum; ideo quoque cherubi facti sunt ex auro solido, et in templo {13}Hierosolymitano ex ligno olei, nam per `aurum' et per {14}'oleum' significatur bonum amoris. 6 Custodia et providentia illa Domini describitur per quattuor: animalia, quorum unicuique quattuor facies, infra thronum ubi Dominus, apud Ezechielem i I-fin., et x I-fin.; {15}et quoque per quattuor animalia circum thronum ubi Dominus, apud Johannem in Apocalypsi iv 6-10, v 6, 8, 9, 14; per `quattuor animalia' significatur bonum sub varia specie procedens a Domino, et custodiens (c)ac tutans ne intro mittatur aliud quam bonum amoris in Dominum et bonum amoris erga proximum; per thronum super quo Dominus significatur caelum n. 5313. @1 sit$ @2 qui$ @3 verum$ @4 After amoris$ @5 i in$ @6 potest Dominus, nec$ @7 d ut i nam$ @8 i quod$ @9 insidens$ @10 equitans et habitans$ @11 i quoque$ @12 tentorii$ @13 Hierosolymae$ @14 lignum olei$ @15 ac per eadem$