Arcana Coelestia (Elliott) n. 9490

Previous Number Next Number See English 

9490. `Et obduces illam auro puro': quod significet omnia illa fundanda super bono, constat ex significatione `obducere' cum de caelo, quod significatur per `arcam', quod sit fundare, de qua sequitur; et ex significatione `auri' quod sit bonum, de qua n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917. Quod `obducere' sit fundare, est quia bonum procedens a Domino ut Sole (calor enim a Sole illo est bonum amoris) circumdat non modo caelum in communi, sed etiam societates caelestes quae in caelo, in particulari, ut et unumquemvis angelum in singulari, et sic tutatur ab irruptione mali (c)ab inferno; quod in caelo circumdat, hoc fundat, nam innititur illi sicut domus suo fundamento, et sicut extrema corporis aeri et aetheri circumprementi; est enim terminans, includens, et continens, proinde fulciens et sustinens; ex his patet quod per `obducere' significetur fundare, ac per `obducere auro' fundare super bono.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church