9488. `Ac cubitus et dimidius latidudo ejus': quod significet plenum quoad verum, constat ex significatione `unius et dimidii' quod sit plenum; quod is numerus significet plenum, est quia tria id significant, numerus enim dimidius simile significat cum suo duplo, quoniam numerus multiplicatus eandem significationem cum numero simplici a quo per multiplicationem exsurgit retinet, n. 5291, 5335; quod tria sint plenum, videatur n. 2788, (x)7715, 9198, et quod omnes numeri in Verbo significent res, n. 482, 487, 575, 647, 648, 755, 813, 1963, 1988, 2075, 2252, 3252, 4264, 4495, 4670, 5265, 5291, 5335, 5708, 6175, (a)7973; et ex significatione `latitudinis' quod sit verum, de qua mox supra n. 9487.