Arcana Coelestia (Elliott) n. 9462

Previous Number Next Number See English 

9462. Vers. 37. Et haec collecta quam accipietis a cum illis, aurum et argentum et aes. Et hyacinthinum, et purpura, et coccineum dibaphum, et linum byssinum, et lana caprarum. Et pelles arietum rubrorum, et pelles melium, et ligna schittim. Oleum luminari, aromata oleo unctionis, et suffimento aromatum. Lapides schoham, et lapides impletionum ephodo et pectorali. `Et haec collecta quam (x)accipietis {1}a cum illis' significat quod requisita illa omnino erunt: `aurum et argentum' significat bonum et verum internum in genere: `et aes' significat bonum externum: `et hyacinthinum' significat caelestem amorem veri: `et purpura' significat caelestem amorem boni: `et coccineum dibaphum' significat amorem mutuum: `et linum byssinum' significat verum inde: `et lana caprarum' significat bonum inde: `et pelles arietum rubrorum, et pelles melium' significat externa vera et bona a quibus continentur: `et ligna schittim' significat bona meriti quae a Domino, ita solius Domini: `oleum luminari' significat bonum internum quod in amore mutuo et [in] charitate: `aromata oleo unctionis' significat vera interna quae boni inaugurantis: `et suffimento aromatum' significat ad perceptionem gratam; `lapides schoham, et lapides impletionum' significat vera et bona spiritualia in genere: `ephodo et pectorali' significat quae integumento caelestibus externis et internis. @1 ab illis but see note 1 opposite$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church