Arcana Coelestia (Elliott) n. 9459

Previous Number Next Number See English 

9459. `Accipiant Mihi collectam': quod significet interiora cultus quae repraesentarentur, quae sunt requisita, constat ex significatione `collectae' quod sint requisita ad cultum, hic interiora quae repraesentarentur; talia enim per illa quae colligebantur ad tentorium, ad mensas, et ad candelabrum {1}, tum ad vestes Aharonis, quae erant aurum, argentum, aes, hyacinthinum, purpura, coccineum dibaphum, linum byssinum, lana caprarum, et plura alia, significantur, ut {2}constat (c)ex significatione eorum, de qua in {3} sequentibus. @1 i ibi$ @2 constare potest$ @3 i mox$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church