Arcana Coelestia (Elliott) n. 9450

Previous Number Next Number See English 

9450. Signa autem quod non remissa sint peccata, sunt quae sequuntur: colunt Deum non propter Deum, et serviunt proximo non propter proximum, ita non faciunt bonum et loquuntur verum propter bonum et verum sed propter se et mundum; per facta volunt mereri contemnunt alios prae se; percipiunt jucundum in malis, ut in inimicitia in odio, in vindicta, in saevitia, in adulteriis; ac spernunt sancta Ecclesiae et illa corde negant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church