9439. Quia hodie in Ecclesia apud plerosque nulla fides est de vita post mortem, et vix aliqua de caelo, nec de Domino quod sit Deus caeli et terrae, ideo interiora quae sunt spiritus mei a Domino aperta sunt ut possem, dum in corpore sum, simul cum angelis in caelo esse, et non modo loqui cum illis sed etiam ibi videre stupenda, et eadem describere; ne forte posthac etiam dicturi sint, Quis ex caelo ad nos venit et narravit quod sit, et quae ibi? Sed scio quod qui corde prius negaverunt caelum et infernum, ac vitam post mortem, etiam contra illa se obfirmaturi sint et negaturi; nam facilius est corvum album facere quam (x)efficere ut credant qui semel corde rejecerunt fidem; {5}sint vero haec quae de caelo et inferno, deque vita post mortem, hactenus ostensa sunt, pro paucis illis qui in fide sunt; ut autem reliqui {6} perducantur ad aliquid agnitionis, concessum est memorare talia quae delectant et allectant hominem sciendi cupidum; quae nunc erunt de telluribus in universo. @1 et$ @2 i ita per bonum vitae$ @3 i omni$ @4 After hodie$ @5 Sed sint$ @6 i etiam$