9414. (s) `Et dixit Jehovah ad Moschen': quod significet instructionem a Domino pro illis qui in sensu externo, constat ex significatione `dicere' quod sit instructio, cum involvit sequentia quae instructionis sunt, {1}ut quoque n. 7186, 7241, 7267, 7304, 7380, (x)7517, 7769, 7793, 7825, 8041; quod sit a Domino, est quia per `Jehovam' in Verbo intelligitur Dominus, n. 1343, 1736, 1793, 2004, 2005, 2018, 2025, 2921, 3023, 3035, 5663, 6280, 6281, 6303, 6905, 8274, 8864, 9315; et ex repraesentatione `Moschis' quod sit medians inter Dominum et populum, ita Verbum quoad sanctum ejus externum hoc enim est medians; quod Moscheh id nunc repraesentare incipiat constat ex serie sequentium; populus enim ille in externo Verbi, et inde in externo cultus separato ab interno, erat, videatur {2} n. 9380; qui tales sunt nequaquam communicationem sanctam habere {3}possunt cum Domino, minus conjunctionem, nisi per intermedium; quomodo cum hac re se habet, plenius infra n. 9419 explicabitur.(s) 2 Quod ille populus in sensu Verbi externo separato ab interno esset, consequenter in simili cultu, patet manifeste (c)a sequentibus {4}post quadraginta enim dies recesserunt prorsus et vitulum aureum pro Jehovah coluerunt, quapropter etiam Moscheh tunc e manu projecit tabulas et fregit eas, et {5}postea jussus dolare {6} alias tabulas super quibus scriberentur eadem verba; per {7}quod significabatur quod populus ille nullatenus agnoscere {8}vellet aliquod doctrinale ex sensu interno Verbi quale est in caelo, sed modo ex sensu ejus externo separato ab interno quale etiam hodie {9}apud illos est; quapropter etiam populus ille non amplius dicebatur populus Jehovae sed populus Moschis, ut (d)in sequenti capite xxxii {10}, Locutus est Jehovah ad Moschen, {11}Ito, descende, quia corrupit se populus tuus quem ascendere fecisti e terra Aegypti, vers. 7:
tum cap. xxxiii, Locutus est Jehovah ad Moschen, {11}Ito, {12}ascende (x)hinc, tu et populus quem ascendere fecisti e terra Aegypti, vers. 1;
{13}eapropter etiam dein removebantur e monte: cap. xxxiv, Vir non ascendet tecum, etiamque vir non videbitur in toto monte; etiam pecus (c)et armentum non pascent e regione montis hujus, vers. 3;
per `montem Sinai' enim significatur {14}Lex seu Divinum Verum ac Verbum quale est in caelo, ita quoque caelum, n. 8399, 8753, 8793, 8805. Quod Moscheh prius repraesentaverit Verbum in communi, hoc est, tam quoad sensum ejus internum quam quoad externum, causa {15}erat quia ibi actum est de promulgatione Legis, quae significabat revelationem (t)Divini Veri in communi; fuit enim id principium revelationis, nam reliqua quae in Verbo, postea conscripta sunt. @1 de qua$ @2 i supra$ @3 Before communicationem$ @4 quod nempe post quadraginta dies recesserint prorsus a Jehovah, et vitulum aureum pro Jehovah coluerint, et quod Moscheh tunc e manu projecerit tabulas, et fregerit eas$ @5 jussus dein$ @6 i sibi$ @7 quae significatur$ @8 voluerit$ @9 est apud illum populum$ @10 i seq.$ @11 i$ @12 descende IT$ @13 et quod dein removerentur$ @14 coelum, ita quoque Divinum Verum seu Verbum, quod a Domino, quale est in coelo$ @15 est$