Arcana Coelestia (Elliott) n. 9412

Previous Number Next Number See English 

9412. `Et comederunt et biberunt': quod significet informationem de bono et vero cultus, constat ex significatione `comedere' quod sit conjunctio et appropriatio boni, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin., 3596, (x)3832, 4745, 5643, et ex significatione `bibere' quod sit conjunctio et appropriatio veri, de qua n. 3089, 3168, 4017, 4018 5709, 8562; quod etiam sit informatio, nempe `comedere' informati de bono et `bibere' informatio de vero, est quia cibus spiritualis est omne bonum fidei ex quo sapientia, et potus spiritualis est omne verum fidei ex quo intelligentia, n. 56-58, 681, 1480, 3069, 3114, 3168, 3772, 4792, 5147, 5293, 5340, 5342, 5410, 5426, 5487, (a)5576, 5579, 5582, 5588, 5655, 5915, 8562, 9003; inde apud antiquos {1} (x)comessationes, convivia, prandia, et cenae instituebantur ut consociarentur per talia quae sapientiae et intelligentiae {2}, n. 3596, 3832, 5161, 7836, 7996, 7997; inde etiam convivia, prandia, et cenae in Verbo significant 2 consociationes {3}quoad fidem et amorem, ut apud Matthaeum, Multi ab oriente usque {4}et occidente venient, et accumbent cum Abrahamo, Isako, et Jacobo in regno caelorum, viii 11 apud Lucam, Jesus dixit ad discipulos, Comedetis et bibetis super mensa Mea in regno Meo, xxii 30:

(m)apud eundem, Beati servi quos veniens Dominus invenerit vigilantes; amen dico vobis quod cincturus sit se, et accumbere facturus eos, {5}et Ipse accedens ministraturus illis, xii 37:(n) apud Johannem, Rogarunt Jesum discipuli dicentes, Magister, ede; Ipse vero dixit illis, Ego cibum habeo quem edam, quem vos nescitis, iv 31, 32:

apud eundem, Jesus dixit, Ego sum panis vivus qui e caelo descendit; si quis comederit ex hoc pane, vivet in aeternum, vi 51;

quod panis caelestis {6}hic intelligatur, patet; panis caelestis est omne bonum amoris et fidei a Domino, n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735, 3813, 4211, 4217, 4735, 4976, 5915, 6118, 9323. Quod `edere et bibere' significet informari de bono et vero fidei, 3 constat ex sequentibus his locis: apud Lucam, Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, Non novi vos unde sitis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis, xiii 26, 27;

`edere et bibere coram Domino' pro instruere ex Verbo de bonis et veris fidei, `in plateis {7}docere' pro {8} ex Verbo Domini {9}praedicare vera; praedicabatur enim olim in plateis, quoniam `plateae' significant 4 vera doctrinae Ecclesiae, n. (x)2336: apud Esaiam, Omnis sitiens, ite ad aquas, et cui non est argentum, ite emite et comedite, ite, emite sine argento et sine pretio vinum et lac; quare appenditis argentum pro eo quod non est panis? et laborem vestrum pro eo quod non ad satietatem? attendit attendendo ad Me, et comedite bonum, ut delicietur in pinguedine anima vestra; inclinate aurem vestram, et ite ad Me, audite ut vivat anima vestra; en testem populis dedi Ipsum, Principem et Legislatorem gentibus, lv 1-5;

ibi quod `bibere et edere' sit informari a Domino, et quod `aquae, vinum, lac, (t)panis, et pinguedo' sint quae sunt veri et boni fide {10} ab Ipso, patet, nam dicitur, `Inclinate aurem vestram, ite ad Me audite, ut vivat anima vestra; en testem populis dedi Ipsum, Principem 5 et Legislatorem gentibus': apud Ezechielem, Ecce Ego, frangens baculum panis in Hierosolyma, ut comedant panem in pondere et sollicitudine; et aquas in mensura et stupore bibant; et careant pane et aqua, et contabescant propter iniquitatem eorum, iv 16, 17;

`comedere panem et bibere aquas' {11}pro instrui in bonis et veris fidei: n. 9323: {12}similiter apud Amos, Ecce dies venturi quibus immittam famem in terram, non famem ad panem, neque sitim ad aquas, sed ad audiendum verba Jehovae, viii 11;

quod `fames ad panem et sitis ad aquas' sint penuria et defectus cognitionum boni et veri, videatur n. 3364, 4958, 5277, 5279, 5281, 5300, 5360, 5376, 5415, 5568, 5579, 5893, 6110, (x)(a)8576. 6 {13}Ex bis constare potest quid significat quod aperti sint oculi discipulorum, et agnoverint Dominum, cum Dominus fregit panem et dedit illis, Luc. xxiv 29-31; quoniam `frangere panem et dare illis' in spirituali mundo significat instruere in bono et vero fidei, per quae apparet Dominus; tum quid significat `panis et vinum' et quid `comedere et bibere' in Sancta Cena; et quid significat quod Dominus {14}post illam institutam dixit ad discipulos quod non bibiturus esset ex illo genimine vitis usque ad diem illum quando id bibiturus esset cum illis novum in regno Patris, Matth. xxvi 26-29. Quod {11} `comedere et bibere' sit informatio de bono et vero cultus, erat quia post sacrificia et quoque ex sacrificiis id fiebat, et sacrificia repraesentabant in genere omnem cultum, n. 9391. @1 i, qui ab Ecclesia,$ @2 i essent$ @3 per talia quae sunt fidei et amoris, sicut$ @4 ad occidentem IT$ @5 Ipseque$ @6 Before panis$ @7 docuisti$ @8 i quod$ @9 praedicaverint$ @10 i et amoris$ @11 i hic$ @12 secundum haec$ @13 In A the last sentence of subsection 6 precedes subsection 2.$ @14 immediate post institutam coenam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church