Arcana Coelestia (Elliott) n. 941

Previous Number Next Number See English 

941. Est quoque alia urbs a dextro Gehennae, seu inter Gehennam et stagnum, ubi meliores ex Judaeis sibi videntur habitare; sed haec urbs iis mutatur secundum phantasias; nunc vertitur in pagos, nunc in stagnum, nunc iterum in urbem; timor illis ibi est pro latronibus; et quamdiu in urbe ista sunt, tuti sunt. Inter binas urbes est quasi triangulare spatium tenebrosum; ibi latrones, qui sunt Judaei sed eorum pessimi, qui quoscumque offendunt, miserabiliter cruciant; hos latrones e timore Judaei vocant 'dominum,' et desertum ubi sunt, vocant 'terram': ut tuti pro latronibus in urbem hanc a dextro veniant, est in termino angulari spiritus bonus, qui excipit venientes; ad quem cum veniunt, incurvant se versus terram et sub pedes ejus admittantur, qui ritus est admissionis in hanc urbem. Quidam spiritus ad me subito venit; quaerebam unde venit; dixit quod fugeret et timeret latrones, qui occidunt, mactant, cremant, coquunt homines, quaerens ubi tutus esse posset. Interrogabam undenam esset et ex qua terra; nihil aliud ausus est respondere ex timore quam quod terra sit domini, desertum enim vocant 'terram,' et latrones 'dominum.' [2] Venerunt dein latrones, qui nigerrimi; locuti sono basso sicut gigantes, et mirum, cum adventant, terrorem et horrorem sensibilem incutiunt; quaesivi quinam essent; dicebant quod quaerant spolia; dixi, ubi congerere vellent sua spolia; anne sciant quod spiritus sint, et quod nec spolia auferre nec congerere possint, et quod talia sint phantasiae malorum? Respondebant se esse in deserto quaerentes rapinas, et quod crucient quos offendunt. Agnoverunt tandem cum penes me, quod spiritus essent, sed usque non adduci potuerunt aliter credere quam quod viverent in corpore. Sunt Judaei qui ita vagantur, ore ferentes occidere, mactare, cremare, coquere, et hoc contra quoscumque, si vel Judaei vel amici sint. Inde quoque innotuit quali animo sunt tametsi in mundo non tale evulgare audent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church