Arcana Coelestia (Elliott) n. 9404

Previous Number Next Number See English 

9404. `Et septuaginta ex senioribus Israelis': quod significet omnes qui in bono ex veris, constat ex significatione `septuaginta' quod sint plenum, ita omnia et omnes, de qua n. 6508, et ex significatione `seniorum Israelis' quod sint qui in bono ex veris, et in veris ex bono; nam per `senes' in Verbo significantur qui in sapientia, n. (x)6524, ita qui in vita boni ex doctrina veri, et per `Israelem' illi qui ab Ecclesia spirituali, n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223, 8805, 9340, (d)ita qui in veris per quae bonum, et in bono ex quo vera, n. 7956, 8234; inde patet quod per `septuaginta seniores Israelis' significentur illi qui in bono ex veris, ac abstracte bonum ex veris. Similia in sensu interno (x)significantur per `septuaginta discipulos Domini,' Luc. x 1, 17. Filii Israelis divisi sunt in duodecim tribus, et illis praefecti sunt duodecim principes, et quoque septuaginta seniores; per `duodecim tribus' significata sunt omnia vera et bona Ecclesiae in complexu, n. 3858, 3926, (x)3939, 4060, 6335, 6337, 6397, 6640, 7836, 7891, 7996, 7997, per `duodecim' autem `principes' omnia primaria vera, n. 5044, et per `septuaginta seniores' omnia bona quae ex veris {1}. 2 Cum dicitur bonum quod ex veris, intelligitur Ecclesia spiritualis, nam illa Ecclesia est in bono ex veris. Qui arcana Ecclesiae et caeli non novit credere potest quod omne bonum Ecclesiae sit ex veris, quoniam bonum implantari nequit nisi per vera; immo quod homo nec scire possit quid bonum nisi per vera; sed usque bonum quod per vera, est bonum Ecclesiae spiritualis, et in se spectatum est verum, quod vocatur bonum quando fit voluntatis et actus, et inde vitae; sed bonum quod non existit per vera sed per bona amoris mutui, est bonum Ecclesiae caelestis, et in se {2}spectatum non est verum sed bonum, quoniam est bonum amoris in Dominum; hoc bonum repraesentavit Ecclesia Judaica, illud vero bonum Ecclesia Israelitica, quapropter {3} in bina regna divisi sunt; quae et qualis differentia est inter utramque Ecclesiam, proinde inter utrumque bonum, videantur quae prius n. {4}2048, 2227, 2669, 2708 fin., 2715, 2718, 2935, 2937, 2954, 3166, 3235, 3236, 3240, 3246, 3374, 3833, 3887, 3969, 4138, 4286, 4493, 4585, 4938, 5113, 5150, 5922, (a)6289, 6296, 6366, 6427, 6435, 6500, 6647, 6648, 7091, 7233, (x)7877, 7977, 7992, 8042, 8152, 8234, 8521, ostensa sunt; ex illis quae in his locis allata sunt, constare potest quod caelum Domini sit divisum in caelum spirituale et in caelum caeleste, et quod caelum caeleste sit intimum seu tertium caelum, et caelum spirituale medium seu secundum. @1 i, ut supra$ @2 est bonum$ @3 i etiam$ @4 2046 IT. A is indecipherable.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church