9387. `Et surrexit mane in matutino': quod significet gaudium ex Domino, constat ex significatione `surgere' quod involvat elevationem versus superiora, de qua n. 2401, 2785, 2912, 2927, 3171, 4103, et ex significatione `mane et matutini' quod sit Dominus, et quae ab Ipso, ut pax, innocentia, amor, gaudium, de qua n. 2405, 2780, 7681, 8426, 8812; quod `mane et matutinum' illa significent, est quia vices anni, quae sunt ver, aestas, autumnus, et hiems, ut et vices diei, quae sunt mane, meridies, vespera, et nox, correspondent totidem statibus in caelo; inde `mane' correspondet adventui et praesentiae Domini, quae est quando angelus in statu pacis, innocentiae, et amoris caelestis est, et inde in gaudio; de his correspondentiis videatur n. 5672, 5962, 6110, 8426, 9213.