Arcana Coelestia (Elliott) n. 9379

Previous Number Next Number See English 

9379. `Et illi non appropinquabunt': quod significet non conjunctionem et praesentiam separatam, constat ex repraesentatione Aharonis, filiorum ejus Nadab et Abihu, et septuaginta seniorum, qui hic sunt `illi qui non appropinquabunt,' quod {1}sint Verbum in sensu externo, doctrina, et praecipua vera Ecclesiae{2}, de qua supra n. 9374-9376, et ex significatione `appropinquare' quod sit conjunctio et praesentia Domini, de qua mox supra n. 9378, hic non conjunctio et praesentia, quia dicitur quod solus Moscheh appropinquabit et non illi; quod sit non conjunctio et praesentia separata, est quia per Moschen {3}hic repraesentatur Verbum in communi seu Verbum in omni complexu, n. 9372, et quoque Verbum in sensu interno, n. 9374; per Aharonem autem et {4}ejus filios perque septuaginta seniores repraesentatur Verbum in sensu externo, et quae inde sunt; haec quia separatim non conjungi possunt Domino, quoniam Dominus est Verbum in omni complexu, ideo dicitur non conjunctio et praesentia separata. @1 sit$ @2 i quae Verbi seu doctrinae$ @3 enim$ @4 per ejus filios Nadab et Abihu, tum per$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church