Arcana Coelestia (Elliott) n. 9376

Previous Number Next Number See English 

9376. `Et septuaginta de senioribus Israelis': quod {1}significet praecipua vera Ecclesiae quae Verbi seu doctrinae concordantia cum bono, constat ex significatione `septuaginta' quod sint plenum, ita omnia, de qua n. 6508, et ex significatione `seniorum Israelis' quod sint praecipua vera Ecclesiae concordantia cum bono, ita quae Verbi seu doctrinae e Verbo, quia illa omnia concordant cum bono; quod `seniores Israelis' illa vera sint, videatur n. (x)6524, 8578, 8585. (m)Quod illa quae ex Verbo sunt concordent cum bono, est quia illa a Domino sunt, et inde in se caelum habent; et si credere velitis, in singulis Verbi est caelum in quo Dominus.(n) @1 significent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church