Arcana Coelestia (Elliott) n. 9369

Previous Number Next Number See English 

9369. Illi qui in fide persuasiva sunt intelliguntur per hos apud Matthaeum, Multi dicent Mihi in die illo, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo multas virtutes fecimus? sed tunc confitebor illis, Non novi vos, operarii iniquitatis, vii 22, 23:

tum apud Lucam, Tunc incipietis dicere, Edimus coram Te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti; sed dicet, Dico vobis, Non novi vos unde sitis; discedite a Me, omnes operarii iniquitatis, xiii 26, 27:

intelliguntur etiam per `quinque virgines stultas quae non habebant oleum in lampadibus,' apud Matthaeum, Tandem venerunt illae virgines, dicentes, Domine, Domine, aperi nobis; Ille vero respondens dicet, Amen, dico vobis, Non novi vos, xxv 11, 12;

`oleum in lampadibus' est bonum in fide, n. 886, 4638. CAPUT XXIV 1. Et ad Moschen dixit, Ascende ad JEHOVAM, tu et Aharon, Nadab et Abihu, et septuaginta de senioribus Israelis, et incurvetis vos e longinquo. 2. Et appropinquabit Moscheh solus ille ad JEHOVAM, et illi non appropinquabunt, et populus non ascendent cum illo. 3. Et venit Moscheh et renuntiavit populo omnia verba JEHOVAE et omnia judicia; et respondit omnis populus voce una, et dixerunt, Omnia verba quae locutus est JEHOVAH faciemus. 4. Et scripsit Moscheh omnia verba JEHOVAE, et surrexit mane in matutino, et aedificavit altare sub monte, et duodecim statuas pro duodecim tribubus Israelis. 5. Et misit pueros filiorum Israelis, et obtulerunt holocausta, et sacrificaverunt sacrificia pacifica JEHOVAE juvencos. 6. Et accepit Moscheh dimidium sanguinis, et posuit in crateribus, et dimidium sanguinis sparsit super altare. 7. Et accepit librum foederis, et legit in auribus populi, et dixerunt, Omnia quae locutus JEHOVAH faciemus et audiemus. 8. Et accepit Moscheh sanguinem et sparsit super populum, et dixit, Ecce sanguis foederis quod pepigit JEHOVAH cum vobis super omnia verba haec. 9. Et ascendit Moscheh et Aharon, Nadab et Abihu, et septuaginta ex senioribus Israelis. 10. Et viderunt DEUM Israelis, et sub pedibus Ipsius sicut opus lapidis sapphiri, et sicut substantia caeli quoad munditiem. 11. Et ad sepositos filios Israelis non misit manum suam; et viderunt DEUM, et (x)comederunt et biberunt. 12. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Ascende ad Me in montem, et esto ibi; et dabo tibi tabulas lapidis, et legem, et praeceptum, quae scribam ad docendum illos. 13. Et surrexit Moscheh et Jehoschua minister ejus, et ascendit Moscheh ad montem DEI. 14. Et ad seniores dixit, Sedete (x)nobis in hoc, donec revertamur ad vos; et ecce Aharon et Chur vobiscum; quisquis habens verba, accedat ad illos. 15. Et ascendit Moscheh ad montem, et obtexit nubes montem. 16. Et commorabatur gloria JEHOVAE super monte Sinai, et obtexit eum {1} nubes sex dies; et vocavit ad Moschen in die septimo e medio nubis. @1 Es. iv 5 written in m relates to nubes cp n. 9433$ 17. Et aspectus gloriae JEHOVAE sicut ignis comedens in capite montis oculis filiorum Israelis. 18. Et intravit Moscheh in medium nubis, et ascendit ad montem; et fuit Moscheh in monte quadraginta dies et quadraginta noctes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church