Arcana Coelestia (Elliott) n. 9346

Previous Number Next Number See English 

9346. `Ne forte faciant' peccare te Mihi': quod significet ne mala avertant bona a Domino, constat ex significatione `habitatorum terrae' de quibus dicitur, `ne {1} forte faciant peccare,' quod sint mala, ut supra, ex significatione `peccare' quod sit avertere, de qua n. 5474, 5841, 7589, et ex significatione `te Mihi' quod sint bona a Domino; per filios enim Israelis, qui hic sunt `te,' significantur illi qui in bono, ita bona, n. 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, 9340, et per Jehovam, qui hic est `Mihi,' intelligitur Dominus, n. 9194, 9199, 9315, et quae ibi citata. Quod mala avertant bona a Domino, inde est quia mala et bona opposita seu contraria sunt, et duo opposita seu contraria non possunt simul esse; aversantur enim se mutuo et confligunt, quod constare evidenter potest ex eo quod mala sint ex inferno et bona e caelo, (c)ac infernum e caelo remotissimum est, non quoad distantiam, quoniam {2} distantia in altera vita nulla est, sed quoad statum; quapropter qui in statu inferni sunt non possunt transferri in statum caeli, mala enim {3} apud illos rejiciunt bona apud hos; hoc intelligitur per Abrahami verba ad divitem {4}, Inter nos et vos hiatus ingens firmatus est, ut qui volunt transcendere abhinc ad vos non possint, neque qui ibi ad nos transire, Luc. xvi 26;

`hiatus ingens' est oppositio et contrarietas statuum vitae. Ex his {5} patet quomodo intelligendum quod mala avertant bona a Domino, quod nempe qui in malis sunt non modo non recipiant bona quae continue a Domino apud unumquemvis influunt sed etiam prorsus avertant; quapropter homo nequaquam potest bonum caeli recipere priusquam abstinet a malis. @1 quod$ @2 quia$ @3 quia mala$ @4 i qui in inferno$ @5 inde$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church