9342. Quia dabo in manum vestram habitatores terrae': quod significet imperium super malis, constat ex significatione `dare in manum' quod sit vincere et imperare, et ex significatione `habitatorum terrae' quod sint mala (o)Ecclesiae; per `habitatores' enim significantur bona, n. 2268, 2451, 2712, 3613, inde in opposito sensu mala, nam per gentes terrae Canaanis significata sunt mala et falsa infestantia et destruentia bona et vera Ecclesiae, n. 9327 {1}. @1 i , et quae ibi citata$