Arcana Coelestia (Elliott) n. 934

Previous Number Next Number See English 

934. Quod 'frigus' significet nullum amorem seu nullam charitatem et fidem, et quod 'aestus seu ignis' amorem aut charitatem et fidem, constare potest ab his locis in Verbo; apud Johannem a Ecclesiam Laodicensem, Novi opera tua, quod neque frigidus neque fervidus,' utinam frigidus esses aut fervidus' sed quia tepidus, et neque frigidus, neque fervidus, exsputurus te ore Meo, Apoc. iii 15, 16;

ubi 'frigidus' pro nulla charitate, et 'fervidus' pro multa: apud Esaiam, Sic dixit Jehovah, Quiescam et spectabo in loco Meo, sicut aestus serenus super luce, sicut nubes roris in aestu messis, xviii 4;

ubi de nova Ecclesia plantanda, 'aestus super luce et aestus messis pro amore et charitate: apud eundum, Jehovae ignis in Zione, et furnus in Hierosolyma, xxxi 9; 'ignis' pro amore. De cherubis visis Ezechieli, Similitudo animalium, aspectus illorum sicut prunae ignis ardentes juxta aspectum lampadum, is incedens inter animalia;

et splendor ignis, et de igne exiens fulgur, Ezech. i 13; [2] et apud eundem de Domino, Super expansum, quod super capite cheruborum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudine throni, similitudo quasi aspectus hominis super illo superius; et vidi quasi speciem prunae{1} ignitae, juxta speciem ignis, (x)intra illam circumcirca ab aspectu lumborum Ipsius et sursum; et ab aspectu lumborum Ipsius et deorsum, vidi quasi aspectum ignis, cui splendor circumcirca, i 26, 27; viii 2; ibi 'ignis' pro amore: apud Danielem, Antiquus dierum sedit,... thronus Ipsius flammae ignis, rotae illius ignis ardens, fluvius ignis emanans et exiens a coram Ipso; mille millia ministrabant Ipsi, et myrias myriadum coram Ipso stabant, vii 9, 10;

'ignis' pro amore Domini: apud Zachariam, Ero ei, dictum Jehovae, murus ignis circumcirca, ii 9, [A.V.5]; ubi de nova Hierosolyma: apud Davidem, Jehovah facit angelos suos spiritus, ministros suos ignem flammantem, Ps. civ 4; 'ignis flammans' pro caelesti spirituali. [3] Quia 'ignis' significabat amorem, ignis quoque repraesentativum Domini factus, quod constat ex 'Igne super altari holocausti qui nusquam exstingueretur,' Lev. vi 2, 5, 6 [A.V. 9, 12, 13], repraesentans misericordiam Domini: ideo 'antequam Aharon intraret ad propitiatorium, suffire debebat igne sumpto ex altari holocausti,' Lev. xvi 12-14; ideo quoque, ut significaretur quod cultus esset acceptus Domino, 'ignis de caelo demittebatur et consumpsit holocausta,' ut Lev. ix 24, et alibi. Per 'ignem' quoque in Verbo significatur amor proprius et ejus cupiditas, cum quo amor caelestis concordare nequit, quare etiam 'bini filii Aharonis consumpti sunt igne, quod adolerent igne alieno,' Leo. x 1, 2; 'ignis alienus' est omnis amor sui et mundi et omnis amorum istorum cupiditas. Praeterea etiam amor caelestis impiis non aliter apparet ac ignis ardens et consumens, ac ideo in Verbo praedicatur de Domino ignis consumens, sicut ignis super Monte Sinai, qui repraesentabat amorem seu misericordiam Domini, coram populo perceptus sicut ignis consumens; Quare dixerunt ad Mosen, ne faceret eos audire vocem Jehovae Dei, et videre Ignem magnum, ne morerentur, Deut. xviii 16. Amor seu misericordia Domini talis apparet iis qui in igne amorum sui et mundi sunt. @1 Heb. is [ ] (hashmal,) a word occurring only in Ezekiel. In his Sch. S notes non est pruna, sed intimum ignis, vide textum [ ] sic amor caelestis.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church