Arcana Coelestia (Elliott) n. 9324

Previous Number Next Number See English 

9324. `Et removebo morbum e medio tui': quod significet tutelam a falsificationibus veri et [ab] adulterationibus boni, constat ex significatione `removere e medio tui' cum de falsificatis veris et adulteratis bonis, quae per `morbum' significantur, quod sit tutari, nam Dominus cum tutatur ab illis, removet illa, (o)n. 9313, et ex significatione `morbi' quod sit falsificatum verum et adulteratum bonum; haec sunt morbi vitae spiritualis, nam vita spiritualis existit et subsistit per vera quae fidei et bona quae amoris; quando haec falsificantur et pervertuntur, homo aegrotat, at {1} quando corde negantur, tunc homo spiritualiter moritur; quod morbi talia sint, et talibus correspondeant, videatur n. 4958, 5711-5727, 8364, 9031 fin. @1 et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church