Arcana Coelestia (Elliott) n. 9309

Previous Number Next Number See English 

9309. `Quia non feret praevaricationem vestram': quod significet quia illa repugnant veris ex bono, constat ex significatione `praevaricationis' quod sint quae contra vera fidei, de qua n. 9156, ita quae repugnant veris ex bono, quae sunt vera fidei; quod vera ex bono sint vera fidei, est quia {1} fides est boni, usque adeo ut non dabilis sit nisi ubi bonum; inde per `non ferre praevaricationem vestram' significatur non sustinere falsa ex malo quia repugnant veris ex bono; de repugnantia illa videatur supra n. 9298; simile quod hic etiam intelligitur apud Davidem, Osculamini Filium ne irascatur, (m)et pereatis in via, quia exardebit cito {2} ira Ejus; beati omnes confidentes in Ipso, Ps. ii 12;

Dominus hic vocatur `Filius' `a vero fidei quod ab Ipso; quod id sit `Filius,' videatur {3} n. 1729, 1733, 2159, 2803, 2813, 3704.(n) @1 nam vera ex bono dicuntur vera fidei, quoniam$ @2 breve$ @3 , quia per Filium, cum de Ipso, significatur Verum fidei$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church