9290. `Quemadmodum praecepi tibi': quod significet secundum leges ordinis, constat ex significatione `praecipere' cum a Domino, quod sit Divinum Verum procedens ab Ipso, nam hoc continet et docet praecepta vitae et cultus {1}; Divinum illud Verum est ipse ordo (o)in caelis, et vera sunt leges (o)illius ordinis, n. 1728, 1919, 2258, (x)2447, 5703, 7995, 8700, 8988; inde patet quod per `quemadmodum praecepi tibi' significetur secundum leges ordinis. @1 omnia praecepta cultus et vitae$