9286. `Tribus vicibus feriaberis Mihi in anno': quod significet cultum Domini et gratiarum actionem permanentem ob liberationem a damnatione, constat ex significatione `feriari' seu festum agere, quod sit cultus Domini ex laeto animo {1} ob liberationem a damnatione, de qua n. 7093, et ex significatione `tribus vicibus in anno' quod sit status plenus usque ad finem, `tria' enim significant plenum a principio ad finem, n. 788, 4495, 7715, 9198, et `annus' integram periodum, n. 2906, 7839, 8070, hic itaque plenariam et integram liberationem; nam per `festum azymorum significatur purificatio a falsis, per `festum messis' implantatio veri in bono, et per `festum collectionis' implantatio boni inde, ita plenaria liberatio a damnatione; nam cum homo (o)purificatio est a falsis, et dein introductus per vera in bonum, et tandem cum in bono est, tunc est in caelo apud Dominum, proinde tunc (o)est plene liberatus. [2] Gradus successivi liberationis a damnatione se habent sicut gradus successivi regenerationis, nam regeneratio est liberatio ab inferno ac introductio in caelum a Domino; homo enim qui regeneratur, primum purificatur a falsis, dein apud illum vera fidei implantantur in bono charitatis, et demum implantatur ipsum hoc bonum, quo facto {2} homo regeneratus est, et tunc in {3} caelo apud Dominum; quapropter per `tria festa in anno' (t)etiam significabatur cultus Domini et gratiarum actio ob regenerationem. Quia ob recordationem illorum {4} perennem illa festa instituta sunt, ideo dicitur cultus et gratiarum actio permanens, nam quae praecipua cultus {5} sunt continuo permansura sunt; quae continuo permanent sunt quae non solum memoriae sed etiam ipsi vitae inscripta sunt; et tunc dicuntur universaliter apud hominem regnare, videatur {6} n. 5949, 6159, 6571, 8853-8858, 8865. @1 i et gratiarum actio$ @2 quod cum factum est$ @3 inque$ @4 horum$ @5 i Domini$ @6 et quae sic universaliter regnant, de quibus$