Arcana Coelestia (Elliott) n. 9281

Previous Number Next Number See English 

9281. `Et respiret filius ancillae tuae, et peregrinus': quod significet statum vitae illorum qui in veris et bonis extra Ecclesiam, constat ex significatione `filii ancillae' quod sint qui in affectione veri externi, per `filium' enim significatur verum, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, et per `ancillam' affectio externa, n. 1895, 2567, 3835, 3849, 7780, 8993, et ex significatione `peregrini' quod sint qui instrui volunt in veris et bonis Ecclesiae, de qua n. 1463, 8007, 8013, 9196; quod per `filium ancillae et peregrinum' hic significentur illi qui extra Ecclesiam, est quia in illis quae in hoc versu praecedunt, de iis qui intra Ecclesiam actum est; ideo illi qui extra Ecclesiam sunt intelliguntur per `filios ancillae,' et qui non nati intra Ecclesiam per `peregrinos,' quoniam illi ex inferiore toro sunt, et hi ex alia prosapia {1}; et ex significatione `respirare' illum vitae status significet, est quia pulmones, quorum est respirare, correspondent vitae fidei (o)ex charitate, quae est vita spiritualis, n. 97, 1119, 3351, 3635, 3883-3896, 9229. [2] Est homini respiratio externa et respiratio interna; externa est e mundo at interna est e caelo; cum moritur homo tunc respiratio externa cessat, at respiratio interna, quae est {2} tacita et imperceptibilis (o)ei cum vivit in mundo, perstat; haec respiratio est prorsus secundum affectionem veri, ita secundum vitam fidei ejus; qui autem in nulla fide sunt, ut sunt qui in inferno, trahunt respirationem non ab interiore sed ab exteriore, ita vice contraria, quapropter etiam illi cum appropinquant ad societatem {3} angelicam, (o)ubi est respiratio ab interiore, incipiunt suffocari et fieri sicut mortis simulacra, n. 3893; idcirco se dejiciunt praecipites in infernum suum, ubi iterum recipiunt respirationem suam priorem caeli respirationi contrariam. [3] Quia respiratio correspondet vitae fidei, ideo quoque vita fidei significatur per `animam,' n. 9050, ex animatione, quae est respiratio, et ideo quoque vocatur spiritus, prout trahere spiritum et emittere spiritum, et inde quoque spiritus in lingua originali dicti sunt a vento, et {4} in Verbo comparantur vento, ut apud Johannem, Ventus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, atqui non scis unde venit aut quo abit; sic est omnis qui generatus est (c)ex spiritu, iii 8;

inde quoque patet quid significat quod Dominus post resurrectionem, loquens cum discipulis, (x)inspiraverit, et dixerit illis, Accipite Spiritum sanctum, xx 22. @1 i prorsus$ @2 i quandam$ @3 i quoque$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church