Arcana Coelestia (Elliott) n. 9261

Previous Number Next Number See English 

9261. `A verbo mendacii elongabis te': quod significet aversationem pro falso ex malo, constat ex significatione `mendacii' quod sit falsum (d)ex malo, de qua n. 8908, 9248; quod sit falsum ex malo, est quia id falsum elongandum est, (m)trahit enim suam essentiam ex malo, (c)et malum (c)ac bonum sunt opposita, malum enim est ex inferno, et bonum est e caelo, et ibi a Domino; falsum autem non ex malo, quod est falsum ignorantiae, non est tale, videatur n. 1679, 2863, 4551, 4552, 4729, (x)4736, 6359, 7272, 7574, 8149, 8311, 8318 fin., 9258;(n) et ex significatione `elongare se quod sit aversari. Quod elongatio sit aversatio, ducit causam ex elongationibus quae apparent in mundo spirituali, quod sint secundum dissimilitudines, dissidentias, et aversationes quoad illa quae vitae spiritualis sunt; qui enim ibi in uno loco apparent, illi in simili statu affectionum et inde cogitationum sunt, qui ut primum dissident, ab invicem separantur et elongantur, et hoc fit secundum gradum dissidentiae; hoc inde existit, quia spatia, sicut etiam tempora, in mundo spirituali sunt status, ac inde distantiae sunt diversitates statuum; sed usque coram visu externo ibi (t)status apparent ut spatia, et eorum diversitates ut distantiae; quod spatia et distantiae, ut et tempora sint status, videatur n. 1273-1277, 1376-(x)1381, 2625, (x)3356, 3387, 3404, 3638-3641, 4321, 4882, (x)7381, 9104; at quod usque apparentiae spatiorum et distantiarum sint, sed oriundae ex mutationibus status in interioribus, n. (x)5605; inde nunc patet quod `elongatio' in sensu interno sit aversatio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church