Arcana Coelestia (Elliott) n. 9255

Previous Number Next Number See English 

9255. `Cum occurreris bovi inimici tui, vel asino ejus, erranti': quod significet bonum non genuinum et verum non genuinum apud illos qui extra Ecclesiam sunt, constat ex significatione `inimici' quod sint qui extra Ecclesiam, de quibus infra, ex significatione `bovis' quod sit bonum externi hominis, et ex significatione `asini' quod (x)sit verum externi hominis, de quibus n. 2781, 9135, sed bonum et verum non genuinum, {1}quale apud illos qui extra Ecclesiam, qui per `inimicum' significantur. Quod illi qui extra Ecclesiam, intelligantur per `inimicum,' est quia (x)dissident quoad bonum et verum fidei, non enim habent Verbum, ac ideo non sciunt aliquid de Domino nec de fide et charitate Christiana quae a Domino solo; inde est quod verum fidei eorum non genuinum sit, nec bonum charitatis; quapropter etiam in altera vita non {2}simul sed separati ab illis qui ab Ecclesia {3}, vivunt; omnes enim in altera vita consociantur secundum bonum et inde verum, nam haec faciunt {4}vitam spiritualem et conjunctionem. At usque qui in caelo sunt illos qui extra Ecclesiam pro inimicis 2 non habent, sed illos instruunt et ad bonum Christianum ducunt;

quod etiam recipiunt illi qui in subordinatione, oboedientia, et in aliqua specie charitatis mutuae inter se ex suo religioso in mundo vixerunt; in sensu autem litterae Verbi vocantur `inimici' ex dissidentia spirituali, quae est, ut dictum, quoad verum fidei et bonum charitatis; videantur quae ab experientia de gentium extra Ecclesiam statu et sorte in altera vita, n. 2589-2604, 2861, 2863, 4190, 4197, ostensa sunt. Quod {5} iidem pro amicis habendi sint, ac instruendi et emendandi {6}, in sensu interno intelligitur per quod reducendo reduces illum, de quibus sequitur. 3 Addendum modo est quod per bestias varii generis in Verbo significentur affectiones et inclinationes quales homo communes habet cum {7}bestiis, et in sensu spirituali affectiones boni et veri interni et externi, videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 714, 715, 776, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198, 9090, et quod bestiae ideo in sacrificiis adhibitae fuerint secundum significationem, n. 1823, 2180, 2805, 2807, (x)2830, 3519; inde est quod per legem hanc moralem de reducendis bobus et asinis inimici errantibus in sensu spirituali significentur talia quae Ecclesiae sunt, ita quae amoris mutui seu charitatis {8}sunt erga illos qui ab Ecclesiae veris {9}dissident. @1 quia$ @2 una$ @3 i sunt$ @4 conjunctionem spiritualem$ @5 i etiam$ @6 i sint$ @7 illis$ @8 etiam$ @9 dissentiant$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church