Arcana Coelestia (Elliott) n. 9247

Previous Number Next Number See English 

9247. SENSUS INTERNUS{1} @1 i COMMUNIS$

Vers. 1-3. Non feres famam vanitatis; ne ponas manum tuam cum improbo ad esse testis violentiae. Non eris post multos ad mala; et non respondebis super lite ad declinandum post multos ad pervertendum. Et pauperem non revereberis in lite ejus. `Non feres famam vanitatis' significat non auscultationem falsitatum: `ne ponas manum cum improbo' significat non oboedientiam malignitatum: `ad esse testis violentiae' significat non affirmationem talium quae contra bonum charitatis: `non eris post multos ad mala' significat non consociationem cum talibus: `et non respondebis super lite ad declinandum post multos ad pervertendum' significat non consociationem cum illis qui bona et vera vertunt in falsa et mala, ac vicissim: `et pauperem non revereberis in lite sua' significat quod non favendum falsis, in quibus sunt qui in ignorantia veri.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church