9244. Omnes qui in caelesti amore sunt confidentiam habent quod salventur a Domino, credunt enim quod Dominus in mundum venerit ad dandum vitam aeternam {1} illis qui credunt et vivunt secundum praecepta quae docuit, et quod hos regeneret et sic aptos reddat caelo; et quod hoc faciat Ipse Solus absque ope hominis ex pura misericordia. Hoc intelligitur per credere in Dominum. @1 i omnibus$