9237. Quod etiam in Luna sint incolae, sciunt spiritus et angeli, nam cum illis saepe loquuntur; pariter quod in lunis seu satellitibus circum tellurem Jovis et tellurem Saturni. Qui illos non viderant, ac cum illis locuti sunt, usque non dubitant quin etiam in illis homines sint, quia aeque sunt tellures; et ubi tellus ibi est homo, homo enim est finis propter quem tellus, et a Summo Creatore nihil sine fine factum est; quod finis creationis sit humanum genus, ut ex eo caelum, cuivis qui ex ratione cogitat, constare potest; angeli etiam dicunt quod tellus absque humano genere non possit subsistere, quia Divinum prospicit omnia in tellure propter hominem.